Vajrayāna (Sanscritice वज्रयान), etiam Mantrayāna, Tantrayāna, Buddhismus Tibetanus, Buddhismus Tantricus, et Buddhismus Esotericus appellata, est copia variarum Buddhismi traditionum tantrá mantrisque secretis fundatarum, quae, in India mediaevali ortae, plerumque in Tibetum, Bhutaniam, Asiamque Orientalem serpserunt. Tantra Buddhistica in Tibeto Vajrayāna, in Sinis Tángmì Hanmi 漢密 (唐密 'Esotericismus Sinicus') vel Mìzōng (密宗 'Secta Esoterica'), in Pali Pyitsayãna, atque in Iaponia Mikkyō (密教 'doctrina secreta') appellatur.
Vocabulum vajrayāna in 'vehiculum adamantis' vel 'vehiculum fulminis' in Latinum converti potest, vajram attingens, rem ritualem, in memoriam teli mythici redigentem, virgulae sceptrive similem, quae etiam instrumentum ritibus adhibetur.
Vajrayāna, a Mahāsiddhis Indiae mediaevalis condita, litteras Tantras Buddhisticas appellatas sibi assumit.[1] Mores exercitationesque amplectitur quae mantris, dharanis, mudris, mandalis, et deitatibus Buddhisque mente ante oculos allatis utuntur. Secundum scripturas antiquas, vocabulum vajrayāna unum ex tribus vehiculis vel vias ad humanitatem attingit, quarum aliae Śrāvakayāna (ineleganter Hīnayāna appellata) et Mahāyāna sunt.