Sivaismus[7][8] (Śaivam; Tamulice சைவம்; Devanagari शैव संप्रदाय;[9][10][11] Formula:Lang-as; Formula:Lang-bn; Formula:Lang-te; Formula:Lang-kn; Formula:Lang-ml;Formula:Lang-or; Formula:Lang-si) est una ex traditionibus maximi momenti intra Hinduismum, quae Sivum veneratur ens supremum.[12][13][14] Sectatores Shaivites et Saivites appellantur. Sivaismus est una ex maximis sectis quae credunt Sivum, mundorum creatorem deletoremque rite cultum, esse deum supremum, supra omnes.[15] Cultoribus sunt multae traditiones, inter quas theismus dualisticus (sicut Siva Siddhanta) et non-theismus monisticus ad iogam inclinans, sicut Shaivismus Kashmiriensis.[16][17][18] Ambo Vedi et Agamae fontes theologiae magnam auctoritatem apud cultores habent.[19][20] Origo Shaivismi a Rudrá conceptó in Rigveda repeti potest.[21]
Vocabulum Shiva (śiva, Tamulice சிவன், Sanscrite शिव) ad verbum significat 'benignum, amicum, propitium, felicem' (Anglice "kind, friendly, gracious, auspicious"),[22][23] unde nomen proprium, quod 'felicem, prosperum, secundum, faustum' (Anglice "The Auspicious One"[23]) significat.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sivaismum spectant. |
~*Encyclopædia Britannica, "Shaivism"