Eukaryota — 
Animalia
Linnaeus, 1758
   
Palaeontologia
665–0 m.a.: Cryogenium > Recens
Subdivisiones: Subregna
Synonyma
* Metazoa Haeckel, 1874

Animalia[1] (-ium, n., ab anima), seu Metazoa (-orum, n., a Gr. μέτα + ζῷᾰ), in biologia hodie appellantur illa copia rerum viventium quae simul sunt eukaryoticae, heterotrophicae, et multicellulares, et quae motiles aliquando in circulo vitae embryonice per blastulas evoluta sunt. Animalia cuncta quoque parietibus cellularibus duris et chloroplastis omnino carent. Scientia quae animalia investigat zoologia appellatur.

Regnum Animalium sive fauna hodie ponitur unum ex sex regnorum rerum viventium. Animalis definitio, quae rei interest, se per aetates evolvens hodie ab animalibus excludit protozoa, quae potius in regno Protistorum cum protophylis et aliis organsimis unicellularibus locatur. In Historia naturae a Carolo Linnaeo scripta, animalia partiebantur in paucas classes: Vermes, Insecta, Pisces, Amphibia, Reptilia, Aves, Mammalia; hodie autem regnum in multis phylis consistit, unumquodque plures classes continens.

Systema taxinomicum regni animalium

Supraimperium: Biota

Nexus interni

Notae

  1. Quoddam blog.
  2. Confer Protozoa quae unam cellulam habent et hodie classificatur in Protistorum regnum.

Bibliographia

Nexus externi

Situs scientifici:  • ITIS • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
Vicimedia Communia plura habent quae ad Animalia spectant.
Vide "Animalia" apud Vicispecies.