Animalia — Arthropoda
Subphylum : Chelicerata 
Heymons, 1901
   

Chelicerata (nomen a Heymons anno 1901) sunt arthropoda cheliceris, pedipalpis et quattuor paribus cruribus praedita. Corpus in duabus partibus divisum (cephalothorax et abdomen), et appendices sunt birameae. Et mandibulis et antennis carent.

Taxinomia

Chelicerata in tribus classibus divisa: Merostomata, Pycnogonida Arachnidaque.

Classis Merostomat

Si plus cognoscere vis, vide etiam Merostomata.

Merostomata animalia aquatica, appendicibus abdominalibus in branchiis mutatis sunt. Duas subclasses comprehendit: Eurypterida et Xiphosurida. Eurypterida duobus oculis compositis duobusque ocellis in cephalothorace; binis cheliceris ante os, et senis appendicibus post id. Telson magnum.

Xiphosurida corpus in cuticula calcarea, binas cheliceras et deni crura habent. Duo pares oculorum in cephalothorace eis sunt: bini compositi laterales, et bini, interdum singuli, ocelli mediani. Abdomen quinque paribus branchiarum laminarium.

Bibliographia

Nexus externi

Vide "Chelicerata" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Chelicerata spectant.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks

Haec stipula ad Arthropoda spectat. Amplifica, si potes!