Anima caelum fert. Pictura a Gulielmo Bouguereau facta.

Anima, secundum plurimas religiones et doctrinas philosophicas, est principium vitale, vel essentia se noscens, cum corpore viventi consociata, de mortuo autem fortasse decedens. In his philosophiis, anima putatur complecti intimam aliquam naturae essentiam et esse sapientiae fundamenta, in loco cerebri vel aliae materiei sive partis naturalis organismi biologici. Nonnullae autem religiones philosophiaeque docent animam in elementis corporeis consistere, et adeo Duncan MacDougall, medicus quidam, conatus est animae gravitatem expendere. Animae plerumque putantur immortales et res quae ante incarnationem exstant.

Franciscus Baco

Anima siquidem sensibilis sive brutorum plane substantia corporea censenda est, a calore attenuata et facta invisibilis aura, inquam, ex natura flammea et aerea conflata. Corpore obducta atque in animabibus perfectis in capite praecipue locata; in nervis percurrens, et sanguine spirituoso arteriarum refecta et reparata, quemadmodum Bernardinus Telesius et discipulus eius Augustinus Donius aliqua ex parte non omnino inutiliter, asseruerunt. Est autem haec anima in brutis anima principalis, cuius corpus brutorum organum; in homine autem organum tantum et ipsa animae rationalis, et spiritus potius quam animae appellantione, indigitari possit.—Franciscus Baco, De dignitate et augmentis scientiarum.

Iudicia religiosa

Buddhismus

Buddha docuit non exstare animam stabilem in sensu translaticio (anatta). . . .

Videt Deus angelum et daemon qui pro anima hominis pugnant. Magister Sanctae Crucis pinxit.

Scientia et anima

Consensus inter homines neuroscientiae peritos et biologos est mentem vel sensum esse cerebri operationem; illi in suo sermone saepe verba mens et cerebrum miscunt.

Investigatio animae

In libro Consilience, E. O. Wilson observavit sociologiam appellavisse fides in anima unum ex universalibus culturae humanae elementis.

Nexus interni

Bibliographia

Nexus externi