Biologia ad studium vitae organismos vivos valet.
Acidum desoxyribonucleicum, scriptio vitalis, quae organismi proprietates statuit

Biologia (-ae, f.)[1] est scientia naturalis, quae vitam et organismos vivos describit et investigat, ut eorum anatomia, physiologia, auctus, origines, propagatio, et taxinomia sciantur,[2] systema vitae terrestris melius intellegatur, melioria remedia reperiantur, et agricultura proferatur.

Biologia multos ramos, quaestiones, doctrinas comprehendit, quarum inter gravissimas res sunt quinque principia, quae fortasse sunt axiomata biologiae hodiernae[3]:

  1. Cellulae sunt principales vitae monades (theoria cellularum).
  2. Novae species et proprietates hereditariae sunt opus evolutionis (evolutio).
  3. Gena sunt principales hereditatis monades (genetica).
  4. Organismus circumiecta interiora temperat, ut condicio stabilis continuaque conservetur (homoeostasis).
  5. Organismi vivi energiam consumunt et commutant (energia).

Scientia in biologia ad res structurales, physiologicas, evolutionis, systematum, regnorum spectat. Eis cum rebus hodiernae biologiae tamen plurimae quaestiones inexplicabiles restant.

Biologiae hodiernae quoque plures subdisciplinae sunt, vetustiores ut anatomia vel taxinomia, noviores ut informatio genetica, epigenetica, astrobiologia.

Etymologia

Nomen de verbis Graecis βίος, vita, -λογία, studium, emanavit. In lingua Latina "biologia" coniunctus primo anno 1736 ab Suecico medico Carolo Linnaeo in opere suo Bibliotheca Botanica adhibebatur.

Historia

Si plus cognoscere vis, vide etiam Historia biologiae.

Quamquam notio unius disciplinae cohaerentis biologiae saeculo undevicesimo orta est, scientiae biologicae ex moribus medicinae et historiae naturalis emerserunt, qui ad Ayurvedam, medicinam Aegypti antiquae, opera Aristotelis et Galeni extenduntur. Haec scientia antiqua medio aevo elaborata est a medicis philosophisque Musulmanis, inter quos insigniter Avicenna. Per renascentiam Europaeam et novum aevum, cogitatio biologica tempus rerum novarum subiit, propter novum empirismi studium et inventionem multorum organismorum novorum.

Res biologiae principales

Systemata naturae vivae (Systematica)

Ob nomenclaturam biologicam Carolus Linnaeus systema naturae commentus est. Secundum hoc systema omnis vita hodie est divisa in tres regiones: Archaea, Bacteria, Eucaryota. Olim Archaea et Bacteria sub imperio Procaryota subsummata erant, quia illi organismi nucleum non habent, sed nucleoidem. Virus etiam est res biologica, sed utrum vivat incertum est.

Disciplinae biologicae

Biologia ex multis disciplinis constat, inter quas sunt sequentes.

Pinacotheca

Nexus interni

Notae

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009). Vocabulum "biologia" Nova Aevo creatum est.
  2. Redigerens definitionem ex Aquarena Wetlands Project glossarium.
  3. Avila, Vernon L. (1995). Biology: Investigating life on earth. Boston: Jones and Bartlett. pp. 11–18. ISBN 0-86720-942-9 .

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad biologiam spectant.
Scientiae naturales et artes mathematicae