Remipedia
Cephalocarida
Maxillopoda
Ostracoda
Crustacea[2] sunt a maximo (paene 52 000 specierum descriptarum[3]) arthropodum grege, qui usitate subphylum habetur. Varia animalia complectuntur longe lateque nota, sicut astacoidea parastacoideaque, brachyura, caridea, cirripedia, euphausiacea, nephropidae, quorum plurima aquatica sunt et in oceanis maribusque vel in aqua dulci habitant, sed nonnulla terrestria sunt, sicut coenobita, gecarcinidae, et oniscidea. Scientificum crustaceorum studium carcinologia appellatur.[4]
Crustacea inter prosperrima animalia sunt, tam abundantia in oceanis quam insecta in terra. Plurima etiam sunt motilia, libere circummoventia, sed pauca taxa parasitica sunt, et ad hostes alligata vivunt. Plurima sunt parva, sed eorum morphologia magnopere variat. [5]
![]() |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |
![]() |
Vide "Crustacea" apud Vicispecies. |
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Crustacea spectant. |