Vindonius Anatolius Berytius (sive Vindanius, Vindanionius) est scriptor Graecus saec. 4 p. C. n. Conscripsit Synagoge consuetudinum rei rusticae (Graece: Συναγωγὴ γεωργικῶν ἐπιτηδευμάτων). Fortasse idem est atque praetor provinciae Illyrici ab Ammiano Marcellino laudatus, qui magister officiorum in expeditione contra Persas meruit et die 26 Iunii 363 iuxta imperatorem Iulianum in proelio interfectus est.

De cursu honorum

[recensere | fontem recensere]

Anatolius deorum paganorum sectator et familiaris amicus Caesaris Iuliani erat qui statim a militibus Augustus Lutetiae proclamatus est Anatolium magistrum officiorum suum fecit. Antea Constantio imperante magister libellorum et sacrarum cognitionum per Occidentem erat[1]. Principem in Orientem secutus eodem die et proelio quo Iulianus obiit. Eius corpus secutis diebus a militibus iam proficiscentibus recognitum raptim sepultum est[2]

Opera

[recensere | fontem recensere]

Operis Vindonii Anatolii nunc deperditi nonnulla indicia habemus:

Fontes ex quibus hausit Vindonius Anatolius sunt Sextus Iulius Africanus, pseudo-Democritus, pseudo-Apuleius, Quintilii, Tarentinus, Florentinus, Pamphilus et fortasse alii.[5] In fragmentis Anatolii de bubus citantur Hippocrates, Apsyrtus, Didymus, Tarentinus, Democritus, Quintilii, Africanus, Sotion, Varro, Paxamus, Florentinus.

Index fragmentorum nominatim servatorum

[recensere | fontem recensere]

Notae

[recensere | fontem recensere]
  1. Ammianus Marcellinus XX.9.8
  2. Zosimus III.30.4. Ammianus Marcellinus XXV.6.4
  3. Oder & Hoppe (1927) vol. 2 pp. 115-121, 325-336; McCabe (2007).
  4. Edita ab H. Beckh (1886); vide etiam E. Fehrle (1920) pp. 7-14.
  5. Photius, Bibliotheca 163 ad init., cf. Geoponica liber 1 praefatio.

Fontes

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]