Paxamus fuit scriptor Graecus, fortasse saeculi II a.C.n., cuius opera nunc deperdita sunt. In lexico cuius titulus est Suda repperimus indicem operum Paxami.[1]

Opera Paxami de re rustica legerunt et Varro et Columella.[2] Exstant in Geoponicis Constantino Porphyrogenito dicatis, et in Fragmentis Anatolii de bubus in corpore Hippiatricorum servatis nonnulla excerpta ex opere Paxami dempta. Pollux Paxamum laudat ut auctorem de re culinaria.[3] Athenaeus in Deipnosophistis eundem citat quia primus verbo Latino isicia usus est.[4]

Paxamus, ut credunt nonnulli, etiam vivit in nomine panis biscocti quem Graeci paximadion appellant.

Opera

Index fragmentorum

Notae

  1. Suda s.v. "Paxamos".
  2. Varro, De re rustica 1.1.13; Columella, Rei rusticae libri 1.1.13, 12.4.2.
  3. Pollux, Onomasticon 6.71
  4. Athenaeus, Deipnosophistae 376d.
  5. E. Oder, K. Hoppe, Corpus hippiatricorum Graecorum vol. 2 (Lipsiae, 1927) vol. 2 pp. 330-336.

Bibliographia