Vide etiam: Democritus philosophus.

Democritus nomen est ficticium auctoris de magia et de herbis, Graece scribens, cuius opus nunc est deperditum. Titulus fuit Χειρόκμητα (Chirocmeta sive "manu ficta") aut De sympathetica et antipathetica.[1] De hoc libro nonnulli scriptores Graeci et Latini disserunt.[2]

Exstant in Geoponicis Constantino Porphyrogenito dicatis nonnulla excerpta Democrito tributa, duo etiam in libris Agriculturae Palladii, unum apud Columellam, unum in Fragmentis Anatolii de bubus in corpore Hippiatricorum servatis, unum longissimum apud Plinium. In glossis multilinguis quae ad opus Dioscoridis De materia medica pertinent, tres glossae Democrito tribuuntur.

Olim eruditi falso credebant id opus a philosopho Democrito Abderita scriptum esse, et apud Plinium legimus: "Democriti certe chirocmeta esse constat ... post Pythagoram Magorum studiosissimus". Sed illius fragmenti a Columella et Palladio servati "auctor" dicitur "memorabilis Dolus Mendesius,[3] cuius commenta, quae appellantur Χειρoκίμητα [sic], sub nomine Democriti falso produntur".[4] "Bolus Mendesius Pythagorius" et "Bolus Democritus" reperiuntur et in lexico cuius titulus est Suda.[5]

Fragmenta

Notae

  1. Vitruvius, De architectura 9.1.14; Scholia in Nicandri Theriaca 764.
  2. Petronius, Satyrica 88.2; Seneca, Epistulae ad Lucium 90.32; Plinius, Naturalis historia 30.8-11; Aulus Gellius, Noctes Atticae 4.13.2, 10.12.1.
  3. dolus mendesius manuscripti Columellae; civis mendesius vel sim. manuscripti Palladii; Bolus Mendesius coniecit Reinesius.
  4. Columellae Rei rusticae libri 7.5.17; Palladii Opus agriculturae 14.32.6.
  5. Suda s.v. Bolos.
  6. E. Oder, K. Hoppe, Corpus hippiatricorum Graecorum vol. 2 (Lipsiae, 1927) vol. 2 pp. 330-336.

Bibliographia

Nexus externi

Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.