Statua in Bengaluru Śivam meditantem monstrat.

Sivus[1] seu Siva[2] (scriptura devanāgarī: शिव , verbum Sanscritice 'felix' sonans) est maior Hinduismi deus et unus Trimurtis aspectus. Dictus est quoque "Shivus" vel "Shiva." In Shaivana Hinduismi memoria, Shiva videtur deus supremus; in memoria Smartana, is est unus ex quinque primis Dei formis.[3][4]

Aerea Domus Cholae statua Shivam saltantem nomine Natarajae monstrat. Metropolitan Museum of Art, Novi Eboraci.

Adsectatores Hinduismi qui venerantur Shivam appellantur Shaivites vel Shaivas (Sanscritice: Śaiva) (Tattwananda 1984:45). Sivaismus, cum memoriis Vaiṣṇavae, quae vehementius dicunt Vishnu et Śāktam, et memoriis quae vehementius dicunt deam Devī sunt inter potentissimis Hinduismi sectis (Flood 1996:17).

Shiva usitate colitur forma lingae, aliquando appellatae Shivalingae. In imaginibus, usitate ostenditur penitus meditans, vel forma Natarajae, domini saltationis, tandavam saltans super Maya, daemone inscientiae.

In aliis sectis Hinduisticis, Brahma, Vishnu, et Shiva sunt tres primi divinitatis aspectus, coniunctim dicti Trimurti. Hac in schola mentis religiosae, Brahma est creator, Vishnu conservator, et Shiva exstinctor vel commutator (Zimmer 1972:124).

Corpus Shivae habetur consistere in quinque mantris, appellatis pañcabrahman.[5] Sicut forma Dei, quisque habet suum nomen proprium et suam iconographiam[6] distinctam: Aghora, Īsāna, Sadyojāta, Tatpuruṣa, Vāmadeva. Hae notiones, quinque Shivae vultus expressae, consociantur in variis scholis cum quinque elementis, quinque sensibus, quinque perceptionis organis, et quinque actionis organis.[7] Distinctiones doctrinae, et fortasse errores transmissionis, varietates inter textus fecerunt in modis quibus hae formae quinque consociantur cum variis naturis.[8]

Propriae dei res

Shiva et Parvati.

Avatarae

Shiva, sicut aliis deitates Hinduisticis, habetur monstrare nonnullas incarnationes, appellatas avatarae. Adi Shankara, philosophus nondualisticae Vedantae saeculi octavi, nominatus est "Shankara" pro Domino Shiva, et ergo nunc habetur fuisse incarnatio dei.[10] In Hanuman Chalisa, Hanuman eundem esse putatur avataram Shivae undecimam.[11]

Templa

Centum octo Shivalingae in saxo ad ripas fluminis Tungabhadra Hampi sculptae.

In Sivaismo, Shiva est deus omnium, habitus coli ab omnibus—devis (deis) sicut Brahma et Indra, asuris (daemonibus) sicut Bana et Ravana, hominibus sicut Adi Shankara et Nayanars, et creaturis tam diversis quam jatayu (aquila), et vali (simia) non exceptis. Deitates, rishi (sapientes), et grahae (planeta), Shivam venerantes, Shivalingas in variis locis instituerunt.

Sacrissima Shivae templa, appellata duodecim Jyotirlinga, sunt Somnath apud Prabhas Patan, Nageshwar apud Dwarka, Mahakaleshwar apud Ujjain, Mallikārjuna apud Srisailam, Bhimashankar, Omkareshwar, Kedarnath, Kashi Vishwanath apud Varanasi, Trimbakeshwar prope Nasik, Rameswaram apud Rameswaram, Grishneshwar prope Ellora, et Vaidyanath apud Deoghar.

Nexus interni

Notae

  1. Hanc formam, e.g., in Sententiarum Bhartriharis versione Petri a Bolen invenies.
  2. Ioannes Kollar, Sláwa Bohyně, Pestini, anno 1838 (pag. 331 apud Google Books).
  3. http://www.himalayanacademy.com/resources/books/dws/dws_mandala-02.html
  4. Flood (1996), p. 17.
  5. Pro disputatione harum formarum et tabula quae consociationes harum mantrarum ostendit, vide Kramrisch 1981:182–189.
  6. De iconographia distincta, vide Kramrisch 1981.
  7. De consociatio cum quinque vultibus et aliis greges quinque, vide Kramrisch 1981:182. De epithetis pañcamukha et pañcavaktra quae ambo 'quinque vultus' significant, sicut epitheta Śiva, vide Apte 1965:578.
  8. De variatione in attributionibus inter textus, vide Kramrisch 1981:187.
  9. Sharma 1996:290. Vide etiam nomen #93 in Chidbhavananda 1997:31.
  10. Padma Purana 6.236.7-11.
  11. Sri Ramakrishna Math, Hanuman Chalisa (1985:5).

Bibliographia

Statua Shivae in Via Delhi-Gurgaon
Aerea Domus Cholae statua saeculi undecimi Shivam forma Ardhanarisvarae monstrat.
Dei Hinduici