-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide ((latinitas)).
Praeconium certaminis politici pro munere gubernatoris Pennsilvaniae anno 1866.
Praeconium Americanum secundo bello mundano divulgatum, in quo miles Iaponicus ratti forma figuratur.
Ruinae popinae "Govinda Vegetarian Restaurant" ab Indis administratae , ab indigenis combustae in Insulis Vitiensibus, Maio 2000

Rassismus[1] sive phyletismus[2] est genus odii quod nonnulli habent adversus alios tantummodo propter differentias coloris cutis, capillorum, oculorum iridis, formaeque corporis, quae differentiae rassalis vocantur.

Rassismus nonnunquam e morbo mentis aut condicione neurotica nascitur, quae possunt rassistas ad facinora criminalia[3] aut perniciosa ducere. Maior tamen pars rassistarum[4] solum verbis ac contumeliis adversus alienigenas utuntur.

De variis rassismi aspectibus

Primo sensu rassismus est opinio secundum quam indoles, characteres qualitatesque hominum immutabiliter ex genere seu rassa oriuntur.[5]

In rassismo institutionali, iura beneficiaque quibusdam denegantur aliisque privilegia conceduntur solum propter genus. Hae distinctiones plerumque non solum e differentiis corporum sed etiam culturae nascuntur.

Odium rassicum, ubi homines gregem quemvis opprimunt aut excludunt, saepe phyletismo exitiabiliter coniungitur. Anno 2001, Unio Europaea odium rassicum vetavit, cum multis aliis distinctionis socialis formis, in Charta iurum fundamentalium Unionis Europaeae, cuius effectus legitimus, si quilibet sit, solum in Institutionibus Unionis Europaeae versatur: "Chartae caput 21 vetat distinctiones iuxta rassam, colorem, originem ethnicam socialemve, notas geneticas, linguam, religionem fidemve, opiniones politicas aliasve, civitates, proprietates, invaliditatem, aetatem, vel propensionem sexualem, et secundum nationalitatem."[6], vel identitatem generis.

Rassismus ideologicus et politicus

Ideologia rassistica saeculo undevicesimo saepe falsis rationibus scientificis fulciebatur, quibus classificatio hominum falso demonstrabatur (Taguieff 1987). Quamquam tales ideologiae post secundum bellum mundanum et Soa valde imminutae sunt, rassismus et discriminationes propter hominum origines factae omnibus in terris pergunt.[7]

Anno 1897 Gulielmus Eduardus Burghardt Du Bois, phyla hominum distinguens, indicavit nos non de phylis cogitare, sed potius de culturis: "historia communis, leges et religiones communes, similes mentis usus et conscius pro quibusdam vitae finibus nisus."[8]

Dies internationalis discriminationis rassisticae abrogandae

UNESCO diem 21 Martii "Diem internationalem discriminationis rassisticae abrogandae"[9] nominavit, ad recordationem eiusdem diei anni 1960 quo occidio in Sharpeville, Africa Australi, patrata est, cum vigiles publici discipulos qui contra apartheid placide reclamabant interfecerunt.

Nexus interni

Notae

  1. Robertus Deprez, "De 'rassismo', id est de re deque verbo", in Vox Latina, 138, p. 536: insunt verba racialis, rassismus, rassista, rassisticus. Et Francisca Deraedt et Gaius Licoppe, Calepinus novus, Bruxellis, 2002, p. 86.
  2. Nomen phyletismus invenit hic.
  3. Codex Iustinianus, IX, 41, 15.
  4. Licoppe et Deraedt, Calepinus novus, Bruxellis, 2002, p. 86: rassista -ae m.
  5. "Racism," Merriam-Webster Online Dictionary.
  6. Locus in charta.
  7. "Some examples of this in present day are statistics including, but not limited to, the ratio of black men in prison to free black men vs. other races, physical abilities and mental ability statistics, and other data gathered by scientific groups. While these statistics are accurate, and can show trends, it's inappropriate in most countries to assume that because a particular race has a high crime or low literacy rate, that the entire race of people automatically are criminals or unintelligent."
  8. W. E. B. Du Bois 1897:21, Locus hic.
  9. Anglice: International Day for the Elimination of Racial Discrimination.

Bibliographia

Nexus externi