Tabula conlocationes bantustaniarum in Africa Australia ostendit.

Apartheid (Lingua Batava Capitensi, 'seiunctio, separatio, segregatio'), vel Latinitate tenue segregatio nigritarum,[1] fuit legitimum segregationis phyleticae systema, quod inter annos 1948 et 1994 a rectione Factionis Nationalis in Africa Australi confirmatum est, quo iura plurimorum Africae Australis "non-alborum" habitatorum coartabantur et dominatio partis minoris(en) ab hominibus albis effecta sustinebatur.

Nelson Mandela anno 2008.

Segregatio phyletica in Africa Australi tempore coloniae coepit, sed gubernatio apartheid ut propositum publicum post generalia anni 1948 comitia introduxit. Novae leges habitatores in greges phyleticos (Nigros, Albos, Coloratos, Indicos) digessebant,[2] et regiones habitatorum segregabant, aliquando amandationibus coercitibus. Ab anno 1958, gubernatio homines nigros civitate privabat, ut legitime fierent cives cuiusvis ex decem tribuariis patriis sui iuris, appellatis bantustaniis, quarum quattuor de iure factae sunt reipublicae liberae. Gubernatio educationem(en), curationem medicam, et alia officia publica segregabat, et hominibus nigris officia concedebat inferiora quam officia hominibus albis concessa.[3]

Homines omnium gregum phyleticorum in Africa Australi apartheid et eius violentiam insigniter resistebant, atque aliae reipublicae repudiationem commercii(en) in Africam Australem diu imponebant.[4] Seriei seditionum popularium, gubernatio respondit interdictionem oppositionis custodiamque ducum qui apartheid repugnabant. Dum defectiones se augebant et violentiores factae sunt, organa civitatis oppressionem libertatis legitimamque saevitiam amplificabant.

Oppositione ad apartheid abs correctionibus decennio 198 non sedata, anno 1990 F. W. de Klerk Praeses cum factionibus adversis conloqui coepit; quo facto, multiphyletica comitia democratica anni 1994 victa sunt abs Congressu Nationali Africano, Nelson Mandela duce. Vestigia aetatis apartheid civiles rationes et societatem Africae Australis iam formant.[5]

Praecursores apartheid

Signum aetatis apartheid.
Signum aetatis apartheid in Litore Durban linguis Anglica, Batava Capitensi, et Zuluana (1991)

Britannici coloniarum Capensis? Natalensisque rectores, ut motum hominum nigrorum ordinarent a regionibus tribuariis ad regiones ab albis et coloratis constitutis, systema legum transitoriarum (Anglice pass laws) saeculo undevicensimo introduxerunt.[6][7][8] Rectores leges sanxerunt quae non solum motum hominum nigrorum in has regiones coercebant, sed etiam eorum motum ab una regione ad alia sine syngrapho (facultate eundi data) interdicebant. Nigris nocte non licet proficisci in viis urbium in Capensi Natalensique coloniis, et eis opus erat sua syngrapha omnibus temporibus portare.[9]

Nexus interni

Notae

  1. Lexicon Curiae Romanae.
  2. Baldwin-Ragaven, Laurel; London, Lesley; du Gruchy, Jeanelle, An ambulance of the wrong colour: health professionals, human rights and ethics in South Africa (Juta and Company Limited, 1999), p. 18.
  3. "The economic legacy of apartheid". Centre de recherches pour le développement international 
  4. Lodge, Tom (1983). Black Politics in South Africa Since 1945. Longman .
  5. "De Klerk dismantles apartheid in South Africa". BBC News. 2 Februarii 1990 
  6. "Africans and Industrialization". US Federal Research Division of the Library of Congress .
  7. Jim Jones (2002). "HIS 311 Lecture on Southern Africa 1800–1875". West Chester University of Pennsylvania .
  8. Jessica Smith. "Pass Laws". Charlotte Country Day School .
  9. Josiah Gilbert Holland et Richard Watson Gilder, The Century (The Century Co., 1896) 52.

Bibliographia

Regio rustica in Ciskei, una ex patriis (Anglice homelands) aetate apartheid in Africa Australi.
F. W. Klerk in Davos,? 1992.

Generalia

Studia biographica

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Apartheid spectant.