Grex exosus suadet et exercet scelus odio commissum, loquentiam odio commisam, hostilitatem violentiamve contra homines cuiusdam ethnous, religionis, generis, propensionis sexualis, inter alia. Exempla horum gregum sunt dominii albi? greges sicut Ku Klux Klan, greges skinhead et Neo-Nazistae. Pleraeque organizationes fide religiosa permoventur.[1]
Creativity Movement (olim "World Church of the Creator," scilicet Mundi Ecclesia Creatoris, appellatum), a Matthaeo F. Hale ducitur et ad violentiam intolerantiamque conexum est. Southern Poverty Law Center aestimat Nation of Islam (NOI), validus grex Afro-Americanus?, gregem exosum esse sub categoria "separatista niger."[2] NOI praedicat hominem scientiarum peritum, Yakub appellatum, creavisse homines albos, homines "diaboli," in insula Graeca Patmi. NOI, absimile a gregibus Islamicis traditionalibus, socios albos recusat; demagis a plerisque Musulmanis ramum esse legitimum non videtur. Westboro Baptist Church grex exosus habetur ob gradum eius adversum homophylophiliam.[3]
![]() |
Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |