Line drawing of Carl Rogers's head
Carolus Rogers (1902–1987), unus ex conditoribus psychologiae humanisticae.

Psychologia humanistica est sententia et ratio psychologica quae, medio saeculo vicensimo exorta, circumscriptionibus theoriae psychoanalyticae Sigismundi Freud et behaviorismi Burrhi Friderici Skinner respondet.[1] Ex radicibus a Socrate per Renascentiam cultis, haec theoria exprimit innatas hominis vires ad actualizationem sui, rationem suarum facultatum, et creativitatem realizandas et exprimendas.

Haec sententia psychologica clientem docet bonum omnium hominum ingenium esse.[2] Holisticam exsistentiae humanae sententiam habet, et praecipue creativitatem, voluntatem liberam, facultatesque humanos tractat. Docet nos videre homines integros et incolumes, maiores quam summa nostrum partium, atque omnes homines ad sese explorandos, potius quam studium morum aliorum hominum, cohortatur.

Psychologia humanistica spes spirituales integram psychae partem agnoscit. Cum psychologia transpersonali, subdisciplina nuper oriente, coniungitur.[3][4]

Psychologia humanistica saeculo vicensimo tertia vis in psychologia appellabatur, a prioribus et minus humanisticis psychoanalysis behaviorismique scholis distincta.

Principales psychologiae humanisticae organizationes professionales in Civitatibus Foederatis sunt Societas Psychologiae Humanistica et societas eiusdem nominis divisionis 32 Societatis Psychologicae Americanae. In Britanniarum Regno est UK Association for Humanistic Psychology Practitioners.

Pinacotheca psychologorum humanisticorum

Nexus interni

Pyramid diagram illustrating Maslow's theory of needs
Diagramma quod theoriam hierarchiae necessitatum Abrahami Maslow (1908–1970) exhibet.

Notae

  1. Benjafield 2010: 357–362.
  2. "Humanistic Therapy." CRC Health Group. Web. 29 Mar. 2015. https://web.archive.org/web/20190602153855/https://www.crchealth.com/types-of-therapy/what-is-humanistic-therapy
  3. "humanistic psychology n." A Dictionary of Psychology, ed. Andrew M. Colman (Oxford University Press, 2009). Oxford Reference Online.
  4. Aanstoos, Serlin, Greening 2000.

Bibliographia

Nexus externi