Prandium agricolae. Pictura quae mores humanos monstrat, a Didaco Velázquez facta.

Mores (-um, m.) sunt actiones, consuetudines et usus qui inter homines instituti sunt, ut sibi suisque quisque morigeratur, ac circa locorum organismorumque vicissitudinibus obtemperare possit.[1] Sensu latissimo, et quidem per metaphoram, mores etiam ad rem pertinent quomodo alii organismi se gerant suisque circumiectis naturalibus obsequantur.

De hominum moribus

De moribus hominum hic legi potest.

Macrobius in Saturnalibus suis[2] nonnulla tradidit, quae Romani de origine morum putabant: 'Varro morem dicit esse in iudicio animi, quem sequi debeat consuetudo. . . . Mos ergo praecessit et cultus moris secutus est, quod est consuetudo.'

Mores ad voluntatem referuntur. Primo mos voluntatem unius hominis significavit,[3] deinde voluntatem quandam communem ("mores maiorum"), in qua cives fere omnes taciti aut conscii adquiescunt.

De animalium moribus

De moribus animalium hic legi potest.

Systemata endocrinum et nervosum animalium mores moderantur. Cum systema nervorum multiplex sit, constat etiam mores organismi multiplices esse. Itaque organismi multiplicia nervorum systemata habentes nova responsa melius discunt, et sic mores suos melius ad vicissitudines circumiectorum accommodant. Mores animalium vel innati vel docti sunt.

In studiis morum, ethogrammata adhibentur.

Nexus interni

Notae

  1. De intelligentia notioneque vocis mores apud Romanos notandum est voce mos non omnia contineri, quae a Graecis νόμος dicebantur. Nam cum in lingua Latina et mos et lex discretim ac singultim observentur, tum Graeco vocabulo νόμος ambo, sc. mos et lex, in unum coniuncta intelleguntur.
  2. Macrobius, Saturnalia 3.8.9 ss = Varro, Logistoricus fragmentum 74 Bosilani.
  3. Ut in Plaut., Bacch. 459 "Obsequens oboediensque est mori atque imperiis patris."

Bibliographia