Hierarchia necessitatum Masloviana, primis necessitatibus in ima pyramidis parte monstratis.[1]

Abrahamus Haroldus Maslow (natus Abraham Harold Maslow, IPA ˈmæzloʊ; Brooklynii 1 Aprilis 1908; Menlo Park in urbe Californiae 8 Iunii 1970) fuit psychologus Americanus qui hierarchia necessitatum Masloviana innotuit, ratione valetudinis psychologicae quae in innatis necessitatibus humanis exsolvendis conditur, ut homo ad summum "veritatizationis sui"? (Anglice self-actualization) veniat.[2] Alumnus Universitatis Wisconsinensis apud Madison, docuit professor psychologiae in Collegio Brooklynensi, Nova Schola, et universitatibus Brandeisiana, Cornelliana, Columbiae, Internationali Alliant. Affirmativas hominum proprietates expressit, contra eos "saccum signorum"[3] existimatos.[4] Inspectio a Review of General Psychology anno 2002 edita eum decimum a maximo psychologo saeculi vicensimi citato aestimavit.[5]

Unus ex eius consultoribus erat Alfredus Adler, consors Sigismundi Freud. Eius studia maximi momenti sub binis consultoribus coeperunt: Ruth Benedict anthropologo et Maximo Wertheimer psychologo gestalt, quos ipsos pro eorum opere valde admirabatur

Malleus Maslovianus

Malleo Masloviano innotuit, vulgo verbis expresso "Si tibi est nihil nisi malleus, omnia clavus videntur,"[6] e libro The Psychology of Science, anno 1966 edito.[7]

Opera

Nexus interni

Notae

  1. Maslow's Hierarchy of Needs.
  2. "Dr. Abraham Maslow, Founder Of Humanistic Psychology, Dies," The New York Times, 10 Iunii 1970, accessum 26 Septembris 2010.
  3. Anglice bag of symptoms.
  4. Hoffmann (1988): 109.
  5. Haggbloom et al. 2002.
  6. Anglice "If all you have is a hammer, everything looks like a nail."
  7. Abraham H. Maslow, The Psychology of Science (1966), p. 15. ISBN 9780976040231.

Bibliographia

Bibliographia addita

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Abrahamum Maslow spectant.
Vicicitatio habet citationes quae ad Abrahamum Maslow spectant.