Adumbratio Caroli Rogers senis.

Carolus (vulgo Carl) Ransom Rogers (Oak Park Illinoesiae 8 Ianuarii 1902; Didacopoli Californiae 4 Februarii 1987) fuit psychologus Americanus et unus e conditoribus rationis humanisticae (vel rationis in cliente conditae) psychologiae. Unus e patribus investigationis psychotherapiae late habitus, Praemio Contributionum Scientificarum Distinctarum ob eius investigationes primas a Societate Psychologica Americana anno 1956 decoratus est.

Ratio in persona condita, sua propria ratio personalitatis et coniunctionum hominum intellegendarum, late adhibebatur in variis provinciis psychologicis, sicut in psychotherapia et suasione (therapia in cliente condita), educatione (eruditione in discipulis condita), organizationibus, aliisque gregum rebus. Societas Psychologica Americana ob eius opera professionalia Praemium pro Contributionibus Psychologicis Professionalibus Distinctis anno 1972 ei concessit. Inspectio a Review of General Psychology anno 2002 edita eum sextum a maximo psychologo saeculi vicensimi aestimavit et secundum inter clinicianos?, post Sigismundum Freud.[1]

Ratio hominis sui quam Rogers diligenter exposuit humanistica, existentialis, phaenomenologica aestimatur.[2] Quae ratio vicissim e coniectura personalitatis "in provincia phaenomenali" a Combs et Snygg proposita (1949) recte nata est.[3] Hanc rationem defendens, fere sedecim libros permultosque commentarios academicos scripsit.

Opera selecta

Notae

  1. Haggbloom et al. 2002.
  2. Dagmar Pescitelli, An Analysis of Carl Rogers' Theory of Personality.
  3. Donald Snygg et Arthur W. Combs, Individual Behavior: A New Frame of Reference for Psychology (Novi Eboraci: Harper & Brothers, 1949). Vide commentarium de ratione provinciae phenomenalis hic.

Bibliographia