Lictor (-oris, m.)[1] Romae olim erat apparitor[2] quidam sive regis, sive magistratus sive imperatoris qui insignia imperii eius, fasces, humero laevo gerebat. Lex vetabat servos lictores fieri[3]
Lictores magistratus tuebantur atque summovendo vulgo viam eis aperiebant. In ius quoque vocabant quos magistratus citari iubebat vel etiam eos virgis castigabant. In castris supplicium 'more maiorum' sumere eis licebat : poenas dantes ad palum adligabant atque eos virgis caedebant ; postremo si morte damnati erant a magistratu cervices eorum securi frangebant[4]. Intra Urbem contra lex Valeria de provocatione omnibus civibus provocationem a magistratibus ad populum dabat nec quemquam sine iudicio indefensum necare licebat[5]. Numerus lictorum cum maiestate imperii variabat :
Quibusdam sacerdotibus quoque praeibant : flamini diali unus, virginibus Vestalibus unicuique unus ab anno 42 a.C.n. e triumvirorum decreto postquam Vestali cuidam e cena redeunti vis inlata erat[10].
Lictores ex Etruria Romam tempore regum invecti esse tradebantur[11]. Auctores antiqui lictorem cum ligando coniungebant[12] (confer formulas I,lictor deliga ad palum[13] et I, lictor colliga manus[14]). Si haec etymologia popularis non est, tunc putandum fuisse olim vetus verbum *ligere* a quo suffixo agentis addito lictor factus sit[15] (simili modo legere/lector, legare/legator).