Gestio
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Il bel paese ch’Appennin parte, e ’l mar circonda et l’Alpe.Pulchra tellus quam Appenninus dividit, et mare Alpesque circumdant.
Italia, rite Res Publica Italica[1] (Italiane Repubblica italiana), est unitaria respublica parlamentaria in Europa meridiana sita. Ad septentriones, fines Alpinos cum Gallia, Helvetia, Austria, Slovenia habet. Ad meridiem ex omni paeninsula Italica, Sicilia et Sardinia (maximis insulis in mari nostro patentibus), multisque insulis minoribus constat. Respublica Sancti Marini et Civitas Vaticana, perparvae civitates sui iuris, sunt inclavaturae intra Italiam, atque Italiae Campilionum est exclavatura Italica intra Helvetiam. Fines Italici fere 301 338 chiliometrorum quadratorum terrestrium comprehendunt, a climate mediterraneo in zona temperata temporali adfecti. Civitas, circa 60.8 milliones habitantium habens, numero populorum est quinta in Europa et vicensima tertia in orbe terrarum.
Terra Italica in viginti regiones dividitur, Alpes ad septentriones multasque insulas vicinas comprehendens. Paeninsulam Italicam, quae formam caligae similem habere diu putatur, mare Mediterraneum circumfluit.
Antiqui philologi Graeci nomen Italiae e rege Oenotriorum, Italo nomine, qui olim in Bruttio regnabat, plerumque ducere volebant.[2] Quocirca initio Italia meridionalem partem quandam paeninsulae designabat. Alii quia regio bubus pulchris abundabat Italiam cum vitulo coniungebant, et in bello sociali Itali adversus Romanos rebellantes vitulum tamquam insigne suum in denariis expresserunt. In uno videres bovem Italum lupum Romanum opprimentem. Tum primum enim circa 90 a.C.n. Italia totam paeninsulam citra flumen Padum designare coepit, ubi omnes homines liberi civitatem Romanam sibi vindicabant.
Magna Italorum pars Lingua Italiana utitur, sed prope fines Italiae incolae etiam aliis sermonibus loquuntur, exempli gratia lingua Francogallica in Valli Augustana, Theodisca et Ladina in provincia Bauzani, hoc est in Tiroli Meridiana, Slovenica in aliquibus vicis Fori Iulii et Venetiae Iuliae, et Graeca in aliquibus vicis Apuliae et Calabriae.
Italiae sunt viginti regiones rite constitutae:
Latine | Italice | Regionis caput |
---|---|---|
Pedemontium sive Gallia Subalpina | Piemonte (14) | Augusta Taurinorum |
Vallis Augustana | Valle d'Aosta/Vallée d'Aoste (2) | Augusta Praetoria |
Langobardia sive Gallia Cisalpina | Lombardia (11) | Mediolanum |
Tridentinum-Athesia Superior/Tirolis Meridionalis | Trentino-Alto Adige/Südtirol (17) | Tridentum |
Venetia | Veneto (20) | Venetiae |
Forum Iulii-Venetia Iulia | Friuli-Venezia Giulia (8) | Tergeste |
Liguria | Liguria (10) | Genua |
Aemilia-Romania sive Aemilia-Flaminia | Emilia-Romagna (7) | Bononia |
Tuscia sive Etruria | Toscana (18) | Florentia |
Umbria | Umbria (19) | Perusia |
Marchia Anconitana sive Picenum | Marche (12) | Ancona |
Latium | Lazio (9) | Roma |
Aprutium sive Samnium | Abruzzo (1) | Aquila |
Molisium | Molise (13) | Campus Bassus |
Campania | Campania (6) | Neapolis |
Apulia sive Iapygia | Puglia (3) | Barium |
Lucania sive Basilicata | Basilicata (4) | Potentia |
Bruttium sive Calabria Nova | Calabria (5) | Catacium |
Sicilia sive Trinacria | Sicilia (16) | Panormus |
Sardinia sive Ichnusa | Sardegna (15) | Caralis |
Annis 1934, 1938, 1982 et 2006 Italiae Harpastri Adsocietatum Gentium Foederis Terrarum Poculi in FIFA Certamine Mundiali Pediludii fuit victrix.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Italiam spectant. |
Lege Ἰταλία ("Italia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Situs geographici et historici: Locus: 42°30′0″N 12°30′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani |
Austria • Belgica • Bulgaria • Cechia • Croatia • Cyprus • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Italia • Lettonia • Lituania • Luxemburgum • Melita • Nederlandia • Polonia • Portugallia • Romania • Slovacia • Slovenia • Suecia Capsae cognatae: Duces civitatum • Primi ministri | |
Civitates |
Albania · Andorra · Armenia · Atropatene · Austria · Belgica · Bosnia et Herzegovina · Britanniarum regnum · Bulgaria · Cechia · Civitas Vaticana · Croatia · Cyprus · Dania · Estonia · Finnia · Francia · Georgia · Germania · Graecia · Helvetia · Hibernia · Hispania · Hungaria · Islandia · Italia · Lettonia · Lichtenstenum · Lituania · Luxemburgum · Macedonia Septentrionalis · Melita · Moldavia · Monoecus · Mons Niger · Nederlandia · Norvegia · Polonia · Portugallia · Romania · Russia · Ruthenia Alba · Serbia · Sanctus Marinus · Slovacia · Slovenia · Suecia · Turcia · Ucraina |
---|---|
Civitates statu dubio |
Abascia · Carabachia Superior · Cyprus septentrionalis · Donetskensis · Kosovia · Luganskensis · Ossetia Meridionalis · Transnistria |
Territoria obnoxia et statu dubio |
Acroterium et Decelea · Caesarea insula · Crimaea · Faeroae · Gibraltaria · Lisia · Riduna · Monapia · Sargia |
Henricus De Nicola 1948 • Aloisius Einaudi 1948 • Ioannes Gronchi 1955 • Antonius Segni 1962 • Iosephus Saragat 1964 • Ioannes Leone 1971 • Alexander Pertini 1978 • Franciscus Cossiga 1985 • Anscharius Aloisius Scalfaro 1992 • Carolus Azeglio Ciampi 1999 • Georgius Napolitano 2006 • Sergius Mattarella 2015 Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Duces civitatum Europaearum hodiernarum · Praeses Reipublicae Italicae Capsae cognatae: Duces civitatum Unionis Europaeae • Praesides ministrorum Italiae • Praefecti urbi Romae | |
Andreas Abodi • Anna Maria Bernini • Robertus Calderoli • Marina Elvira Calderone • Elisabetha Casellati • Lucas Ciriani • Guido Crosetto • Raphael Fitto • Ioannes Carolus Giorgetti • Alexandra Locatelli • Franciscus Lollobrigida • Georgia Meloni • Nello Musumeci • Carolus Nordio • Matthaeus Piantedosi • Gilbertus Pichetto Fratin • Eugenia Roccella • Matthaeus Salvini • Ianuarius Sangiuliano • Daniela Santanchè • Horatius Schillaci • Antonius Tajani • Adolphus Urso • Iosephus Valditara • Paulus Zangrillo Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Consilia ministrorum civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Consilia Berlusconi 2008–2011 • Monti 2011–2013 • Letta 2013–2014 • Renzi et Gentiloni 2014–2018 • Conte 2018–2019 • Conte 2019–2021 • Draghi 2021–2022 • Meloni 2022– | |
Aemilia et Romania • Aprutium • Apulia • Basilicata • Bruttium • Campania • Forum Iulium et Venetia Iulia • Langobardia • Latium • Liguria • Marchia • Molisium • Pedemontium • Sardinia • Sicilia • Tridentinum et Tirolis Athesina • Tuscia • Umbria • Vallis Augustana • Venetia | |
Barensis • Bononiensis • Caralitana • Catanensis • Florentina • Genuensis • Mediolanensis • Messanensis • Neapolitana • Panormitana • Regina • Romana • Taurinensis • Veneta Capsae cognatae: Provinciae Italiae • Regiones Italiae • Capita provinciarum metropoleonque Italicarum | |
Ancona • Aquila • Augusta Praetoria • Augusta Taurinorum • Barium • Bononia • Campus Bassus • Caralis • Catana • Florentia • Genua • Mediolanum • Messana • Neapolis • Panormus • Perusia • Potentia • Regium • Roma • Tergeste • Tridentum • Venetiae Capsae cognatae: Regiones Italiae • Capita provinciarum metropoleonque Italicarum | |