Tabula geographica Erythraeae hodiernae.
Regnum D'mt in Erythraea et Aethiopia septentrionali circa annum 400 a.C.n.
Prae-Axumitae columnae monolithicae inter ruinas Qohaito (fortasse Koloe, urbis antiquae).
Templum Orthodoxum Virginis Mariae, cathedralis Catholica Beatae Virginis Mariae a Rosario, et meschita calipharum orthodoxorum Asmarae in medio capite una videntur.
Aedes gubernationis Asmarae sitae.

Historia Erythraeae antiquitate classica coepisse habetur, nam Graeci regionem Ἐρυθραία appellabant, nomine ex eorum vocabulo ἐρυθρός derivato ('rubrum' significante), quod ad mare Erythraeum praesertim pertinebat. Res gestae inter regionis terras in historiam Sudaniae, Aethiopiae, Arabiae Saudianae, atque adeo Aegypti permulta saecula implicantur. Italia fascistica saeculo undevicensimo Erythraeam coloniam circa Asmaram constituit, cui hodiernum civitatis nomen dedit. Bello mundano secundo confecto, Erythraea in dicionem Aethiopiae redacta est. Anno autem 1991, Frons Popularis pro Democratia et Iustitia[1] copias Aethiopicas bello civili superavit, et libertatem nationalem vindicavit. Erythraea, nunc civitas sui iuris, primum festum diem anniversarium die 24 Maii 1991 rite celebravit.

Nexus interni

Notae

  1. Tigrinyice ህዝባዊ ግንባር ንደሞክራስን ፍትሕን; Arabice الجبهة الشعبية للديمقراطية والعدالة‎; Anglice People's Front for Democracy and Justice.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Erythraea, spectant (Eritrea, History of Eritrea).