Gobiidae sunt familia piscium ordinis Gobiiformium, una ex maximis piscium familiis, cui sunt plus quam 2000 species in plus quam 200 genera digestae.[1] Plurimae sunt parvae, plerumque minus quam 10 centimetra longae. Inter eas sunt nonnulla ex minimis orbis terrarum vertebratis, sicut Trimmatom nanus et Pandaka pygmaea, illo adulto minus quam 1 centimetrum longo, hic 9 millimetra longo (maximo 11 mm). Gobiidae egregie magnae plus quam 30 centimetra longae sunt. Omnes benthici sunt. Paucae hominibus pro cibo habentur, sed praeda piscium commercii magni momenti sunt, sicut Gadus, Melanogrammus aeglefinus, Lates calcarifer, et Pleuronectiformes. Aliquae gobiidae homines delectant pisces aquariorum, sicut species generis Ptereleotris subfamiliae Ptereleotrinarum. Phylogeneticae gobiidarum coniunctiones per data molecularia investigatae sunt.[2]
Singularis morphologiae gobiidarum proprietas est pinnae pelvicae fusae ut suctus disciformis fiant, cum pinna dorsali echeneidarum pinnaque pelvica cyclopteridarum munere congruens, sed anatomice distinctus; quae similitudines ab evolutione convergente effectae sunt. Species huius familae, ut saepe videntur, suctu ad saxa et curalia adhaereant utuntur, atque in aquariis ad vitrea lacus latera etiam adhaerent.
Gobiidae omnem per orbem terrarum in tropicis temperatisque aquae maritimae, amarae, dulcisque circumiectis prope litus pervagantur. Earum distributio geographica a scopulis curalii Mundi Veteris ad maria Mundi Novi extenditur, ac flumina aliasque habitationes litorales in Europa et Asia comprehendit.[3] Gobiidae plerumque sunt pisces benthici. Multae locos in harena defossos tenent, atque aliquae species, praecipue generis Glossogobii, sunt veri pisces specuum.[4] Species gobiidarum in scopulis curalii 35 fere centesimae piscium sunt, 20 centesimas diversitatis specierum constituentes.[5]
Familia Gobiidarum in quinta compilationis Fishes of the World editione severissime mutata est. Quae ante retractationem sex comprehendebat subfamilias: Gobiinas, Benthophilinas, Amblyopinas, Gobionellinas, Oxudercinas, Sicydiinas. Haec retractatio primas duas subfamilias retinuit, aliasque quattuor ad Oxudercidas, familiam separatam, transtulit. Praeterea, species olim inter familias Kraemeriidas, Microdesmidas, Ptereleotridas, et Schindleriidas digestas ad Gobiidas novatas additae sunt, quamquam nullae subfamiliae descriptae erant.[6]
Principales gobiidarum genera infra insequuntur.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gobiidas spectant. |