Georgius Cuvier
Cuvier, Owen, Oken

Georgius Leopoldus Christianus Fredericus Dagobertus Cuvierius[1] sive Georgius Cuvier[2] (Francogallice Georges Cuvier) Baro natus est in Monte Biliardi die 23 Augusti 1769; mortuus Lutetiae 13 Maii 1832. Fuit studiosus herpetologicus, ichthyologicus, malacologicus, et palaeontologicus Francicus, frater natu maior Friderici Cuvieri (17731838) studiosi historiae naturalis ac zoologiae. Sodalis Academiae Francicae, in quam anno 1818 cooptatus est, Regalis Societatis Londiniensis et Academiae Scientiarum Francicae. Membrum fuit etiam in Academia Scientiarum Utilium Erfordiensi.

Vita

Cuvier ex anno 1784 Academiam Carolinam Stuttgardiae frequentavit et anno 1788 magister privatus apud baronem de Héricy Thiergeville in Castello Fiquainville fuit. Anno 1788 in nosocomio militari Fiscamni praelectiones botanicas habuit. Anno 1795 professor nominatus est in Schola centrali Pantheonis Lutetiensis, postea assistens Ioanni Claudio Mertrud, qui anatomiam comparatam in Horto plantarum docebat. Collectionem anatomicam propriam incohavit, quae inter maximas totius Europae numerabatur. Anno 1796 membrum Instituti nationalis factus est et anno 1800 successit Ludovico Ioanni Mariae Daubenton in Collegio Franciae necnon factus est inspector generalis in rebus educatoriis publicis anno 1802.

Anno 1808 erat consiliarius in Alma Matre imperiali et de academiis novis erigendis in Italia, Nederlandia et in urbibus Hanseaticis. Anno 1809 Facultatem scientiarum condidit; anno 1813 in consilio statali magister tironum faciendorum creatus incolas ad Rheni oram sinistram contra exercitus unitos inflammaret. Id autem, inimicis velocissime progredientibus, effici non potuit. Anno 1814 Napoleo I eum consiliarium statalem ordinarium nominavit. Post alteram restaurationem universitatis rector magnificus creatus est, anno 1819 baronem se titulare potuit necnon consiliarium gubernii. Anno 1822 in cathedra theologica protestantica honores multos accepit. Anno 1831 titulum Pair de France nactus est; modo minister rerum internarum nominatus, vita defunctus est.

Gravitudo

Indagationes geognosticae de regione Lutetiensi factum revelarunt, quod in alternatione aquae dulcis et aquae salsae superficies terrae mutabatur. Osteologiam multarum veterum bestiarum vertebratarum comparavit, quod multi alii periti consequebantur. In zoologia typos statuit, quorum singuli propria sua aliis typis neglectis ostenderent. Magni momenti erant eius collectiones in historia naturali; insuper fuit systematicus summus, indagator egregius, magister entheus, orator captans, homo politicus, patriota numquam vacillans. Scholae et protestantes in Francia ei gratias multas agere debent. Animi Germanici atque linguae Theodiscae peritus fuit, ita ut res progressivas in Germania vigentes facile comperire et magni aestimare posset.

Pinacotheca

Opera

Notae

  1. Camilli Ranzani "De Serpente Monspessulano generis Coelopoeltis Wagler" in Novi Commentarii Academiae Scientiarum Instituti Bononiensis vol 2, e.g. p. 233: "Georgius Cuvierius in utraque editione operis, cui titulus = Le Régne animal etc. = siluit omnino de Colubro monspessulano Hermanni."
  2. 1836-1838: C. Plinii Secundi Historiae naturalis libri XXXVII, quibus accessere novus index animalium, mineralium, vegetabilium synonymicus, nominumque et rerum quo ad cetera enodatio, habita alphabetici ordinis ratione, et notis gallicae editionis Ajasson de Grandsagne. Quarum auctores exstitere ad zoosophiam ut plurimum, G. Cuvier passim vero et in iis quae zoosophiae non erant, Doé, E. Dolo, ... etc.

Nexus interni

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Cuvier spectant.