Forma caffeini in spatio dimensionum duarum.

Caffeinum est stimulans systematis nervosi centralis classis chemicae methylxanthinorum.[1] Amplificationi cognitivae prodest, alacritatem animique attentionem augens.[2][3] Caffeinum prohibet ne adenosinum se ad adenosinum A1 liget, quod vicissim acetylcholinum neurotransmissoris liberandum auget.[4] "Caffeino est forma spatii dimensionum trium illi adenosini similis,"[5] per quam eius receptores ligat et coercet.[6] Caffeinum gradus cyclici monophosphatis adenosini per phosphodiesterasem non diserte inhibendam auget.[7]

Historia

Forma caffeini in spatio dimensionum trium.
Petrus Iosephus Pelletier.

Friedlieb Ferdinandus Runge, chemicus Germanicus, caffeinum aliquantulum purum primum anno 1819 secrevit, quod Kaffebase appellavit (h.e., unam ex basibus quae in coffea insunt).[8] Secundum Runge, sic agebat, Ioanne Volfgangio Goethio rogante.[9][10][11] Caffeinum anno 1821 iterum secretum est a Petro Ioanne Robiquet chemico Francico et separatim a Petro Iosepho Pelletier et Iosepho Beneamato Caventou, binis chemicis Francicis, ut Ioannes Iacobus Berzelius chemicus Suecicus in suo diario annuo commemoravit. Praeterea, Berzelius dixit chemicos Francicos caffeinum invenisse quamquam opera Rungiana et opera inter se nescirent.[12]

Nexus interni

Notae

  1. "Caffeine and the central nervous system: mechanisms of action, biochemical, metabolic and psychostimulant effects". Brain Research. Brain Research Reviews 17 (2): 139–70. 1992 .
  2. "Acute effects of tea constituents L-theanine, caffeine, and epigallocatechin gallate on cognitive function and mood: a systematic review and meta-analysis". Nutrition Reviews 72 (8): 507–22. Augustus 2014 .
  3. "Psychostimulants and cognition: a continuum of behavioral and cognitive activation". Pharmacological Reviews 66 (1): 193–221. Ianuarius 2014 .
  4. "Caffeine enhances acetylcholine release in the hippocampus in vivo by a selective interaction with adenosine A1 receptors". The Journal of Pharmacology and Experimental Therapeutics 273 (2): 637–42. Maius 1995 
  5. Anglice "Caffeine has a three-dimensional structure similar to that of adenosine."
  6. Principles of Life (secunda ed.). 2015. pp. 102–103. ISBN 978-1-4641-8652-3 .
  7. "The Medicinal Chemistry of Caffeine". Journal of Medicinal Chemistry 64 (11): 7156–78. Iunius 2021 .
  8. [(Textus apud Google Books) Neueste phytochemische Entdeckungen zur Begründung einer wissenschaftlichen Phytochemie]. Berolini: G. Reimer. 1820. pp. 144–59 .
  9. Hauswirtschaftlichen Briefen ('Epistulae Domesticae') in libro Friedlieb Ferdinandi Runge (1866).
  10. Ioannes Volfgangus Goethius, Goethes Gespräche, vol. 10: Nachträge, 1755–1832, ed. F. W. von Biedermann (Lipsiae: F. W. v. Biedermann, 1896), pp. 89–96; vide praecipue (Textus apud Google Books) paginam 95.
  11. The World of Caffeine: The Science and Culture of the World's Most Popular Drug. Routledge. 2001. pp. xvii–xxi. ISBN 978-0-415-92723-9 .
  12. [(Textus apud Google Books) Jahres-Bericht über die Fortschritte der physischen Wissenschaften von Jacob Berzelius]. 4. 1825 .

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad caffeinum spectant.