Wikidata Ioannes Volfgangus Goethius
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Volfgangus Goethius: imago
Ioannes Volfgangus Goethius: imago
Ioannes Volfgangus Goethius: subscriptio
Ioannes Volfgangus Goethius: subscriptio
Nativitas: 28 Augusti 1749; Francofurtum ad Moenum
Obitus: 22 Martii 1832; Vimaria
Patria: Saxonia-Vimarii-Eisenach
Nomen nativum: Johann Wolfgang Goethe

Familia

Genitores: Johann Caspar Goethe; Catharina Elisabeth Goethe
Coniunx: Christiana de Goethe
Proles: August von Goethe
Familia: Goethe

Memoria

Sepultura: Weimarer Fürstengruft

Ioannes Volfgangus Goethius, sive tantum Goethius[1] (Theodisce Johann Wolfgang von Goethe) (natus 28 Augusti 1749 Francofurti ad Moenum; mortuus 22 Martii 1832 Vimariae), fuit scriptor, poëta, humanista, philosophus, polymathes.[2] Goethe a multis habetur gravissimus scriptor linguae Theodiscae et unus ex gravissimis philosophis culturae Occidentalis. Opera eius disciplinas poesis, drama, litteras, theologiam, philosophiam, et scientiam comprehendunt. Magnum opus eius, unum ex cacuminibus litterarum mundi laudatum, est Faust, drama in duabus partibus.[3] Alia opera eius notissima sunt permulta poemata, Gulielmi Meister addictio homini, bildungsroman, et Werther Iuvenis Quae Passus Sit,[4] mythistoria epistularia.

Vita

Domus natalis Goethii Francofurti Germaniae.

Anno 1765, Goethe Lipsiae patre suadente studium iurisprudentiae coepit. Ibi et Coronam Schröter cantricem et actricem cognovit, quam maximi aestimabat. Sed mox et poeticae artis studiosus fuit. Anno 1768, gravi morbo verisimile phthisi laboravit, ac deinde Argentorati studium continuabat. Ibi et Ioannem Gottfriedum Herder cognovit, atque anno 1771 dissertationem finivit, quae autem ab universitate propter consilia insidiosa recusata est. Eodem autem anno licentiatum accepit. Deinde Francofurtum rediit et iurisconsultus quattuor annos laboravit. Eis annis et apud Curiam Imperialem Wetzlariae studia iuris absolvit.

Die 7 Novembris 1775, Goethe a Carolo Augusto duce magno de Saxonia-Vimarii-Eisenach Vimariam invitatus hoc loco sedem sumpsit. Multos annos ibi vixit, etiamque postea administer ducis factus est. Ei amica fuit e.g. Carlotta de Stein.

Anna Katharina (Käthchen) Schönkopf, de qua Goethe primum poematum volumen edidit.
Goethe circa 1775.
Goethe anno aetatis suae 38, ab Angelica Kauffman anno 1787 pictus.
Prima editio Werther Iuvenis Quae Passus Sit.
Monumentum Goethe-Schilleranum (1857), Vimariae.
Goethe in Campagna Romana (1786) ab Ioanne Henrico Gulielmo Tischbein pictus. Oleum in carbaso, 164 x 206 cm.[5]
Monumentum Goetheanum in Horto Palatino Heidelbergae.

Anno 1776, Annae Amaliae ducissae magnae Saxoniae-Vimarii-Eisenach persuasit ut theatrum parvam institueret et Coronam Schröter huc invitavit. Ibi Schröter prima Iphigeniam Goethe egit[6]. Praeterea alios poetas et viros eruditos Vimariam in oppidum invitavit, inter quos Ioannes Gottfriedus Herder anno 1776 et Fridericus Schiller anno 1799. A die 12 Septembris 1779 ad usque diem 14 Ianuarii 1780 iter secundum per Helvetiam fecit. Die 29 Octobris 1786 in itinere Italico primo Romam advenit et ad usque mensem Februarium 1787 mansit. Ab anno 1788 cum Christiana Vulpius amata vivebat. Iam die 25 Decembris 1789, Augustus de Goethe filius eorum natus est. Anno 1806 Goethe Christianam amatam in matrimonium duxit. Die 19 Ianuarii 1819, Faust fabula scaenica primum acta est. Anno 1816 Christiana uxor mortua est. Die 27 Octobris 1830, filius Augustus Romae mortuus et in illo non-Catholicorum coemeterio sepultus est: Goethe filius / patri / antevertens / obiit / annor. XL / MDCCCXXX.[7]

Usque ad mortem Goethe Vimariae habitabat.

Libellum operae

Notae

  1. Henr[icus] Car[olus]. Abr. Eichstadius, "Oratio Goethii memoriae dicata in panegyri academica renunciandis certaminum litterariorum victoribus novisque certationum argumentis proponendis dicta ipsis calendis Octobribus a. MDCCCXXXII," in Opuscula Oratoria: orationes memoriae elogia: quorum duo inedita Schilleri et Ludenii memoriae dicata, ed. 2a. (Ienae: Libraria Maukiana, 1850), 505 et passim.
  2. Secundum Gregorium Maertz, Goethe fuit "Germaniae maxima litterarum vir . . . et ultimus polymathes verus qui in terram ambulavit." Confer Eliot, George (2004) [1871]. Note by editor of 2004 edition, Gregory Maertz at link. ed. Middlemarch. Broadview Press. pp. 710. ISBN 1551112337 .
  3. "Columbia Encyclopedia, ed. 6a. (2001–2005)" .
  4. Hunc titulum Nicolaus Gross versioni suae dat, anno 2005 editae.
  5. "Goethe in the Roman Campagna". Städel .
  6. Iphigenie auf Tauris, www.odysseetheater.com (Odyssee Theater, 2005).
  7. Ut inscriptio a patre ficta atque in lapide sepulcrali (effigiem mortui a sculptore Thorwaldsen elaboratam portante) posteros docet.

Bibliographia

Editiones operum

Commentarii secundarii (selectio)

Generalia
Bibliographiae
Lexica et libri referentiae
Introductiones
Epistulae
Conloquia
Vita et opus
Vita et opus in picturis
Aetates vitae
Natura et scientia
Res politicae
Psychologia
Litterae latiores

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Volfgangum Goethium spectant.
Lege Ἰωάννης Οὐολφογάγγος Γοίθιος ("Ioannes Volfgangus Goethius") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam


Siglum eius nominibus botanicis subscriptum est "Goethe" (apud IPNI reperiendum)