-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide ((latinitas)).
Vide etiam paginam fere homonymam: Virus.
Virus biologicum quod morbum influentiam efficit.

Virus (-i, n., plur. vira [1]) est actor contagionis, qui solum cellulis organismorum viventium regenerari potest[2]. Vira omnia formarum vitae genera inficere possunt, ab animalibus et plantis ad microorganismos, bacteriis et archaeis non exclusis.[3] Post commentarium de pathogeno non bacteriali quod plantas tabaci inficit a Demetrio Ivanovsky anno 1892 divulgatum, atque post tobacco mosaic virus (generis Tobamovirorum) a Martino Beijerinck anno 1898 inventum,[4] adhuc plus quam 6 500 specierum virorum penitus descriptae sunt, sed aliquae milliones specierum in circumiectis terrestribus exsistere putantur[5] Vira in paene omni oecosystemate in tellure inveniuntur, et sunt crebrissimum omnium entitatum biologicarum genus[6]. Studium virorum virologia appellatur, proprietas disciplinae microbiologiae.

Virus res biologica ex et genomate (acido deoxyribonucleico aut acido ribonucleico) et proteinis (capsida) lipidisque efficitur. Quia DNA utens augetur, virus "pseudovitale" appellari potest. DNA virale in mRNA  transcribitur; quod invicem in peptida transfertur, virus cum in cellula plerumque, sed ex informatione genetica virali, peptida viralia producens.

De etymologia

Vocabulum virus 'venenum' seu 'pituitam' significabat. In libro autem De proprietatibus rerum (anno 1240),[7][8] Bartholomaei Anglici, primus biologiae medicinaeque usus verbi virus invenitur.[9]

Sunt cycli duo

Duo cycli actionis viri: pars A imaginis monstrat cyclum lysogenicu; pars B, cyclum lyticum.

Classificationes

Conferatur pagina principalis classificatio viri.

Quia vira sunt "pseudovitalia," cladistica virorum classificatio difficillima est.

De generibus virorum

Classificatio ICTV

Commissio virorum taxinomiae internationalis (Anglice International Committee on Taxonomy of Viruses) ad hanc virorum taxinomiam iussit:

Taxonomia 2018a hos ordines afferebat: bunyavirales, caudovirales, herpesvirales, ligamenvirales, mononegavirales, nidovirales, picornavirales, tymovirales sicut familiae non attributae.

Regna

In taxonomia 2018b tantum regnum unum, riboviria enim, notum est. Insunt proprium unum phylum, duo subphyla, sex classes, decem ordines, septem subordines, undenonaginta familiae, trigintasex subfamiliae, trecenti octogintaseptem genera, undesexaginta subgenera, et duomilia ducentiduo species.

Ordines regnis phylisve non attributae

Taxonomia 2018b quattuor ordines sine phylo proprio supraposito notat: Caudovirales, Herpesvirales, Ligamenvirales, Ortervirales.

Familiae ordinibus non attributae

Plures familiae nondum ordinis unius attribui potuerunt. In taxonomia 2018b adhuc 46 familiae extra ordinem inveniuntur. Exempla sunt:

Genera familiis non attributa

Classificatio Baltimorensis

Nexus interni

Notae

  1. William T. Stearn, Botanical Latin. History, Grammar, Syntax, Terminology and Vocabulary, ed. tertia (Londinii: David & Charles, 1983): "Virus: virus (s.n. II), gen. sing. viri, nom. pl. vira, gen. pl. vīrorum (to be distinguished from virorum, of men)."
  2. Wu, Katherine J. (15 Aprilis 2020). "There are more viruses than stars in the universe. Why do only some infect us? – More than a quadrillion quadrillion individual viruses exist on Earth, but most are not poised to hop into humans. Can we find the ones that are?". National Geographic Society 
  3. Koonin, E. V., Senkevich, T. G., Dolja, V. V. (September 2006). "The ancient Virus World and evolution of cells". Biology Direct 1 (1): 29 .
  4. Dimmock, Easton, et Leppard 2007
  5. Breitbart M., Rohwer F. (June 2005). "Here a virus, there a virus, everywhere the same virus?". Trends in Microbiology 13 (6): 278–84 .
  6. "Viral metagenomics". Nature Reviews. Microbiology 3 (6): 504–10. June 2005 
  7. De proprietatibus rerum (PDF).
  8. De proprietatibus rerum, editio book.google.
  9. Liber quartus (de substantia corporea), capitulus VII (de sanguine): "Item cum putrescit sanguis in aliquo membro nisi reducatur arte vel natura efficitur ex eo virus et in saniem commutatur."

Bibliographia

Nexus externi

Situs scientifici:  • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species