Conformationes nonnullorum lipidorum communium. Summa: acidum oleicum[1] et cholesterol.[2] Media conformatio est triglyceridum a catenis oleoti, stearati, et palmitati compositum ad spinam glycerolis? compositum. In ima tabula est phosphatidylcholinum, commune phospholipidum.[3]

Lipidum est quodlibet nonnullarum molecularum qua in natura fiunt et adipes (vel seba), olea, ceras, steroles, vitamina adipi solubilia (sicut vitamina A, D, E, K), monoglycerida, diglycerida, phospholipida, et alias res comprehendunt. Praecipua lipidorum officia sunt conservatio energiae et esse pro structuris membranorum cellularium et molecula significationis lipidorum.

Lipida late definiuntur ut parvae moleculae hydrophobicae vel amphiphilicae; amphiphilica aliquorum lipidorum natura eis sinit formare structuras sicut vesiculae, liposomata, vel membrana in circumiectu aquali. Lipida biologica omnino vel partim oriuntur ex duobus distinctis subunitatum biochemicarum generibus: gregibus ketoacyli et isopreni[4]. Lipida sic possunt dividi in octo categorias: acida adipata, glycerolipida, glycerophospholipida, sphingolipidas, saccharolipida, et polyketida? (ex condensatione subunitatum gregibus ketoacyli deducta), et lipida sterol et lipida prenol (ex condensatione subunitatum gregibus isopreni deducta).

Categoriae lipidorum

Lipida in octo categorias dividi sunt:

  1. Acida adipata
  2. Glycerolipida
  3. Glycerophospholipida
  4. Sphingolipidas
  5. Saccharolipida
  6. Polyketida
  7. Lipida sterol deducta
  8. Lipida prenol deducta

Nexus interni

Notae

  1. L. Stryer, J. M. Berg, et J. L. Tymoczko, Biochemistry (San Francisco: W.H. Freeman, ed. 6a, 2007), p. 328.
  2. Maitland, Jr Jones (1998). Organic Chemistry. W W Norton & Co Inc (Np). p. 139. ISBN 0-393-97378-6 .
  3. L. Stryer, J. M. Berg, et J. L. Tymoczko, Biochemistry (San Francisco: W.H. Freeman, ed. 6a, 2007), p. 330.
  4. Fahy E., Subramaniam S., Brown H. A., et al. (2005). "A comprehensive classification system for lipids". Journal of Lipid Research 46 (5): 839–861 

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Lipida spectant.

Introductory

Nomina

Databases

Generalis