Wikidata Avicenna
Res apud Vicidata repertae:
Avicenna: imago
Avicenna: imago
Nativitas: 980; Afshona
Obitus: 18 Iunii 1037; Ecbatana
Patria: Samanid Empire, Ziyarid dynasty, Buyid dynasty
Nomen nativum: أبو علي الحسين بن عبد الله بن الحسن بن علي بن سينا

Memoria

Sepultura: Avicenna Mausoleum

Avicenna (Persice et Arabice أبو علي الحسین ابن عبدالله ابن سینا abū ‘alī al-ḥusayn ibn ‘abd allāh ibn sīnā) (natus prope Bocharam in Uzbecia anno 980; mortuus Ecbatanis anno 1037) fuit medicus, physicus, philosophus, iuris prudens, mathematicus, astronomus, alchemista, poeta Persicus.

Vita

Avicenna in manuscripto anni 1271 depictus.
Maiores Asiae Mediae et Australis regiones politicae annum circiter 1000.

Avicenna Afsanae in urbe prope Bocharam, quae tunc pars erat Imperii Persici Samanidarum, natus est anno 980. Quamquam pater, qui Bactris ortus erat, Sectam Siiticam septenariam sequebatur, Avicenna se ipse Siitam duodenarium confitebatur. Bocharae iustitia, logica, philosophia, religione islamica, et deinde medicina educatus, duodeviginti annos natus ibi servitium iniit regum Samanidarum, qui ei bibliothecae suae copiam fecerunt. Patre anno 1002 defuncto imperioque Samanidarum eodem fere tempore everso, Avicenna patria sua decessit et Mamunis Chorasmiae principis servitium iniit. Hinc annum circiter 1008, ne Machometo Ghasnavidae servire cogeretur, profectus, annos subsequentes per terras Persicas circumiit. Anno 1012 Qabum Hyrcaniae regem petiit, quem ut se ipsum litteris et scientiae devotum esse audiverat. Qabo mox quidem a rebellibus interfecto, ibi tamen ob gravem morbum moratus amicitiam fecit cum Sorsano iuvene, quem sibi discipulum adiunxit. Postea in urbe Rhagis consedit, ubi opera sua Canonem Medicinae et Sanationem coepit. Tum Ecbatana iit, ubi amiralem Samsud-Dawahla serviebat et vezirus creatus est. Postquam a militibus amiralis invidiae causa fugatus est, in urbem Aspadana migravit, et postea, anno 1037, de vita Ecbatanis decessit. Autobiographiam conscripsit.

Opera praecipua

Bibliographia

Eruditio
Aliae encyclopaediae

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Avicennam spectant.