Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Villa Blasii (Dacoromanice Blaj, Hungarice Balázsfalva, Germanice Blasendorf) oppidum Dacoromanicum et pars Albae circuli est. Ad Blaj etiam vici Deleni-Obârșie, Flitești, Izvoarele, Mănărade, Petrisat, Spătac, Tiur atque Veza pertinent.
Blaj anno 1252 primo in actis descriptum est, cum fratres comites Herbordus et Laurentius hoc in loco agrum empserunt. Anno 1313 Herbordi filius Blasius locum accipit et ab eo nomen "Villa Blasii" accepit. Quamquam anno 1848 XV milia Dacoromanorum hoc in oppido contra Hungaros protestaverunt, tamen Blaj ad annum 1918 pras Imperii Austro-Hungarici mansit. Dehinc pars Romaniae est. Hodie maxima pars civium Dacoromani sunt, sed et Hungari, Zingari atque Germani hic vivunt.
Blaj cum his communibus coniunctiones habet:
Vicimedia Communia plura habent quae ad Villam Blasii spectant. |