Ureia, custos gentis Hauraki. Caelatura in Hotunui, domu conventuali, anno 1878 facta.

Taniwha in mythologia Maoriana sunt entitates quae in lacubus profundis in fluminibus, speluncis obscuris, vel mari habitant, praecipue ubi pericolosae vires fluminis vel fluctus fallaces inveniuntur. Quae traduntur kaitiaki esse, venerabilissimae hominum locorumque deitates tutelariae; in nonnullis autem traditionibus, entitates periculosae praedatoriaeque putantur, quae, exempli gratia, mulieres surripere solent ut eis uxoribus utantur.

Linguistae vocabulum taniwha reconstruxerunt ad Proto-Oceanicam *tanifa 'species selachimorphorum'. In linguis Tongana et Niueana, tenifa magnam pistricem periculosam significat, ut Samoana tanifa; praeterea, tanifa Tokelauana est monstrum marinum quod hominibus vescitur. In plurimis aliis linguis Polynesiis, vocabula cognata pistrices vel tantum pisces attingunt.[1] Nonnulli anthropologi dixerunt taniwha habere "analogias quae in aliis cosmologiis Polynesiis comparent.[2][3]

Notae

  1. "Tanifa," Polynesian Lexicon Project Online.
  2. Anglice: "[has] analogues that appear within other Polynesian cosmologies."
  3. Asbjørn Jøn 2007:85.

Bibliographia

Nexus externi