Sponsalia medio aevo.
Sponsalia. Pictura a Gulielmo Adolpho Bouquereau facta.

Sponsalia,[1] etiam desponsatio,[2] sunt sollemne binorum hominum matrimonii future contrahendi promissum. Femina sponsa, vir sponsus appellatur.

Ita, exempli gratia, Codex Iuris Canonici Ecclesiae Catholicae Romanae de sponsaliis dicit:

Can. 1062 - § 1. Matrimonii promissio sive unilateralis sive bilateralis, quam sponsalia vocant, regitur iure particulari, quod ab Episcoporum conferentia, habita ratione consuetudinum et legum civilium, si quae sint, statutum fuit.
§ 2. Ex matrimonii promissione non datur actio ad petendam matrimonii celebrationem; datur tamen ad reparationem damnorum, si qua debeatur.

Multae variaeque sunt traditiones sponsaliciae. Traditio frequentissima est anulus sponsalicius, sed consuetudines valde variant. Ita hodierna anuli traditio, cum adamante solum feminae in praeconio mercatorio societatis De Beer(en) annorum decennii 1930 orta est.[3] Mos autem in Germania potius erat ut et sponsa et sponsus anulum sponsalicium in digito anulario sinistro gererent (postea anulum nuptialem in digito anulario dextro), sed hodie minus.

Bibliographia

Notae

  1. Felix Gaffiot, Dictionnaire latin-français, Lutetiae, anno 1934.
  2. Ibidem.
  3. BBC: De Beers myth: Do people spend a month's salary on a diamond engagement ring?

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad sponsalia spectant.