Spitzberga[1], scilicet Montes Acuti[2], aliter Spitzberga occidentalis[1][3] est insula archipelagi Svalbardi maxima, ad septentrionem Norvegiae sita, et sola quae perpetuo ab hominibus habitatur. Fines insulae, quae occidentalem maioremque archipelagi partem constituit, sunt Oceanus Arcticus, Mare Norvegicum, Mare Groenlandense. Spitzberga, aream 39 044 km2 habens, est maxima insula in Norvegia et quod ad magnitudinem pertinet tricensima sexta in orbe terrarum. Sedes administrativa est Longyearbyen. Aliae coloniae sunt Barentsburg commune Russicum ad carbonem effodiendum dicatum, Ny-Ålesund commune investigationis, Sveagruva statio effodiendi, et variae stationes investigationis.
Spitzberga a Gulielmo Barentsio eius inventore anno 1596 nominatum est. Nomen 'montes acuti' significat (ex Nederlandico spits 'acutus' + bergen 'montes').[4]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Spitzberga spectant (Spitzberga, Spitsbergen). |