Gulielmus Barentsoen.
Nautae Gulielmi Barentsii ursum maritimum arcent.
Tabula geographica primae navigationis Gulielmi Barentsii.
Tabula geographica tertiae navigationis Gulielmi Barentsii.
Vestigia navigatorum Nederlandicorum 1596-1597).
Navis Gulielmi Barentsii inter fragmenta glaciei Arcticas natantia.
Het Behouden Huys Novae Zemlae in insula.
Mors Gulielmi Barentsii. Pictura ab Christiano Iulio Ludovico Portman facta, anno 1836.
Reliqua casae ligneae Gulielmi Barentsii Novae Zemlae in insula sita, ab Elling Carlsen anno 1871 adumbrata.
Monumentum Barentsii Varangriae dicatum.

Gulielmus Barentsius[1] (natus Willem Barentsoen[2] Terschelling in insula in Provinciis Septendecim circa 1550; mortuus mari in regione Arctica 20 Iunii 1597) fuit Batavus navigator, cartographus, et explorator Arcticus.

Tres navigationes ad extremas septentriones ad transitum boreorientalem inveniendum fecit. Per expeditionem tertiam, navis Novae Zemlae in insula paene totum annum vadis illisa est. Barentsius autem anno 1597 rediens mari mortuus est. Mare Barentsianum[3] ex eo saeculo undevicensimo et Insula Barentsii Svalbardiana appellatum est.

Notae

  1. Cf. versionem Latinam nominis Barenz apud Lucusaltianum, Petrum (2024). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Pars Personarum (ed. XXIV) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 22.
  2. In quadam carta de se scripsit: "Gulielmus Barentsoen delineavit 1594." P. C. Molhuysen et P. J. Blok, eds., Nieuw Nederlandsch biografisch woordenboek, (Lugduni Batavorum: A. W. Sijthoff, 1918), 4:88.
  3. В. М. Шимкевич, Фауна СССР и сопредельных стран: Многоколенчатые (2013), 8:27–28.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Barentsium spectant.