Robertus Anson Heinlein ([ˈhaɪnlaɪn][1][2][3][4]) (natus Butler Missuriae die 7 Iulii 1907; mortuus Carmel-ad-Mare Californiae die 8 Maii 1988) fuit scriptor fictionis scientificae, ingeniarius aeronauticae, et praefectus navium Americanus, vulgo decanus scriptorum fictionis scientificae appellatus.[5] Auctor magni momenti illius generis suae aetatis et controversus fuit.
Heinlein fuit unus ex primis scriptoribus fictionis scientificae qui res in maioribus magazinis annis 1940 exeuntibus edidit, periodicis sicut The Saturday Evening Post. Multa decennia fuit etiam unus ex mythistoriarum fictionis scientificae scriptoribus optime venum euntibus, atque ipse, Isaac Asimov, et Arthurus C. Clarke saepe Magni Tres fictionis scientificae appellabantur.[6][7]
Heinlein, insignis fabularum brevium fictionis scientificae scriptor, fuit unus ex grege scriptorum qui clarus factus est sub Ioanne W. Campbell, Jr. editore in Astounding Science Fiction magazina—quamquam Heinlein negavit Campbell sua scripta magnopere movisse.
Heinlein, intra compagem suarum fabularum fictionis scientificae, de certis rebus socialibus identidem scribebat, inter quas momentum libertatis et individualismus singulorum, officium quod singuli suis societatibus debent, gratia religionis ordinatae in cultura et re publica, et inclinatio societatis ad cogitationem nonconformisticam reprimendam. Coniecturam praeterea faciebat de gratia peregrinationis per spatium in culturalibus hominum usibus.
Pay it forward ('prorsus solve'), locutio Anglica, quamquam iam in usu ut dictum quotidianum, populo gratus facta est ab Heinlein in Between Planets, libro anno 1951 edito,