Individualismus est status moralis, philosophia politica, ideologia, vel conspectus socialis quae morale hominum singularium pretium exprimit.[2][3] Individualistae suis propositis et desideriis exercendis favent, et ergo libertatem et fiduciam in se magni aestimant,[4] suadentes studia individui studiia civitatis vel gregis socialis maioris momenti habere,[4] cum illa effectui externo in unius studia a societate vel institutionibus sicut respublica ipsa impositam adversantur.[4] Individualismus totalitarianismo, fascismo vel collectivismo saepe opponitur.[5]
Individualismus individuum exprimit,[2] et ergo "in propositione individuum humanum maximi momenti in luctatione liberationis esse" incipit.[6][7] Liberalismus, existentialismus, et anarchismus sunt exempla motuum qui hominem singulum habent pro praecipua explicationis re.[7] Individualismus ergo implicat "ius humanum libertatis et effectus sui."[8][9]
Vocabulum individualismus adhibetur pro appellatione quae significat "Qualitatem individui exstantis; individualitatem,"[4] ad possessam "individui proprietatum; proprium" pertinens.[4] Individualismus ergo cum artificiosis et bohemianis studiis et vitae propositis consociatur ubi individuum se creare et novas res experiri solet, contra traditionem vel sententias et mores populo gratos,[4][10] et similiter in philosophicis humanistarum argumentis et ethica.[11][12]