R(h)eubarbarum,[1] alias apud Plinium rhecoma (e Graeco ρῆ κόμη[2]) appellatum,[3] aut in classificatione botanica hodierna Rheum rhabarbarum L., est planta viridis e genere Rheo familiae Polygonacearum. Magnis foliis instruitur, quae a 50 ad 60 centimetra longa sunt, dum tota planta nonnumquam duo metrorum altitudinem consequitur.
Folia toxica sunt; soli autem petioli postquam cocti sunt comeduntur, sive in scriblitis sive pulticula saccharo addito multo amaritudinis molliendae causa. Non nisi nono decimo saeculo ars coquinaria animum ad rheubarbarum advertit. Antiquitus radices ob vim aliquam astringentem medicinalibus usibus omnis generis destinatae erant teste Ammiano Marcellino[4]ː Huic Ra vicinus est amnis, in cuius superciliis quaedam vegetabilis eiusdem nominis gignitur radix, proficiens ad usus multiplices medelarum. Quamquam ad ripas fluminis Rha rheubarbarum adsignabat Ammianus, hodie potius e Sinis vel certe ex Asia ulteriore occidentem versus disseminasse putatur eo magis quo etymologia Ammiani plerisque dubia videtur (rha fortasse radicem potius significabat.[5]).