Acetum[1][2] est liquor acidus, factus ex aethanoli fermentatione, quae acidum aceticum producit. Est manu factum et natura. Per ad minimum 50 saecula,[3] homines acetum faciebant, ut adhiberetur in rebus culinariis et medicis.
Summa acidi in aceto solet stare inter 4 et 8 %, saepissime fere 5 % per copiam in aceto edendo et ad 18 % in aceto, quod adhibetur ad res in muria condendas.[4] In acetis naturalibus praeter acidum aceticum insunt etiam quantitates minores acidi tartarici, acidi citrici et aliorum.
Aceti pH solet stare inter 2 - 3.5. Aceta, quae ad edendum venduntur, habent valorem pH circum 2.4.
Aceti densitas est fere 0.96 g/mL. Aceta cum valoribus pH maioribus sunt minore densitate.
Prima productio aceti nobis nota fuit in Aegypto, circa 3000 a.C.n.. Archaeologi vestigia aceti invenerunt in urceis.[3] In Bibliis acetum commemoratur ut res minus iucunda (Ps. 69:21, Prov. 25:20). Christo in cruce pendenti acetum offertum est (Ioh. 19:29).