Polygonaceae sunt familia plantarum florentium ordinis Caryophyllalium. Nomen botanicum est basionymum, ex nomine generis Polygoni deductum, primum ab Antonio Laurentio de Jussieu anno 1789 in libro de Generibus Plantarum adhibitum.[1] Nomen, ex verbis Graecis poly 'multi' et goni 'genu, articulus' deductum, dicit multos nodos tumidos qui caulibus nonnullarum specierum sunt.
Familia circa 1200 species comprehendit,[2] quae in circa quinquaginta generibus distribuuntur. Maxima genera sunt Eriogonum (240 species), Rumex (200 species), Coccoloba (120 species), Persicaria (100 species), et Calligonum (80 species).[3][4] Familia est per orbem terrarum praesens, sed in Zona Septentrionali Temperata diversissima.
Nonnullae species ut plantae ornamentales excoluntur.[5] Aliquae species generis Triplaris lignum praebent.[2] Fructus Coccolobae uviferae ab hominibus comeditur; ex quo in Florida fructus conditi fiunt et in commercio cibario venumdatur.[6] Petioli Rhei rhabarbari) quoque comeduntur. Folia Rumicis acetosae comeduntur in acetariis, vel ut holera cocta adhibentur.[7] Semina duarum specierum generis Fagopyri granum praebent.
Inter Polygonaceas sunt nonnullae herbae inutiles molestissimae, praecipue species generum Emicis, Persicariae, Polygoni, et Rumicis.[2]
Indices generum Polygonacearum in interreti inveniuntur.[8][9][10] In indice sequenti, columnae 1–3 sunt quadraginta et tria genera a Brandbyge in The Families and Genera of Vascular Plants descripta; columna quarta est imperfectus generum in recentioribus investigationibus agnitorum index.
|
|
|
Sequens arbor phylogenetica inventiones monstrat duorum commentariorum doctorum de phylogenetica moleculari Polygonacearum.
Polygonaceae |
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Polygonaceas spectant. |
![]() |
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • Flora of China • Flora of North America |