Conlocationes Novae Nederlandiae (magenta) et Novae Sueciae (caeruleus) in America Septentrionali orientali sitae.

Nova Suecia (Suecice Nya Sverige, Finnice Uusi-Ruotsi) fuit colonia Suecica secundum inferiores Fluminis Delavariae tractus in Delavaria, Nova Caesarea, et Pennsylvania in America Septentrionali ab 1638 ad 1655 sita, in hodiernis civitatibus Atlanticae Mediae. Arx Christina, nunc inter fines Vilmingtoniae Delavariae inventa, prima colonia fuit. Cum Suecis et Finnis, advenae fuerunt Nederlandenses; praeterea, inter milites munus militiae Suecicae sustinentis fuerunt Germani. Nova Suecia ab exercitu Reipublicae Nederlandicae anno 1655 per Bellum Septentrionale Alterum victa, atque ad Novam Nederlandiam adiuncta est.

Vexillum Novae Sueciae.
"Sueci et Finni Egressi." Pittacium cursuale Civitatum Foederatarum (1938) Vilmingtoniam Delavariae conditam celebrat

Regnum Suecicum, ante medium saeculum septimum decimum suum maximum terrarum spatium adsectum, una ex magnis potestatibus Europaeis fuit. Civitas Suecica Finniam et Estoniam tum amplexa est, cum partibus hodiernarum Russiae, Poloniae, Germaniae, Latviae. Sueci eorum momentum expandere conati sunt creandá in Novo Mundo coloniá quae agriculturá (tabaco) et commercio pellis innixa esset, ut mercatores Francicos et Anglicos subterfugirent. Societas Novae Sueciae diploma accepit, partium possessores Suecicos, Nederlandicos, Germanicos comprehendens.[1]

Prima expeditio Suecica ad Americam Septentrionalem, a Nicolao Fleming admirali Suecico ex Finnia oriundo ordinata et ducta, ex portu Gothoburgo anno 1637 exeunte digressa est. Samuel Blommaert Nederlandicus, praeparationes adiuvans, Petrum Minuit expeditioni ducem praeposuerat. Participes expeditionis in navibus Fogel Grip et Kalmar Nyckel in Sinum Delevariam navigaverunt, in regione autem quae intra territorium a Nederlandia postulatum patuit, capita May et Henlopen Martio 1638 exeunte transientes,[2] et sese ad ancoras 29 Martii 1638 deligantes, in promontorium saxosum in Minquas Kill quod hodie Egressus Suecorum appellatur navibus egressi sunt. Arcem ad hodiernum Vilmingtoniae situm aedificaverunt, quam Arcem Christinam ex Regina Christina appellaverunt.[3]

Annis sequentibus, sescenti fere Sueci et Finni, illi plerumque Finni Silvestres ex Suecia media orti, cum aliquot Nederlandis et Germanis in militia Suecica merentibus, regionem habitare coeperunt. Petrus Minuit primus gubernator coloniae Novae Sueciae nuper constitutae factus est.

Nexus interni

Adnotationes

  1. A Brief History of New Sweden in America (The Swedish Colonial Society).
  2. McCormick, p. 12; Munroe, Colonial Delaware, p. 16.
  3. Kathryn Ford Thorne, compilator, et John H. Long, editor, New York Atlas of Historical County Boundaries (The Newbury Library, 1993), 5.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Novam Sueciam spectant.