Vexilla plurium nationum apud Consociationem Nationum Novi Eboraci.
Vexillum Daniae est veterrimum vexillum adhuc in usu.
Coniecturabile legionis Romanae vexillum.
Colores vexilli Aethiopiani publica multarum civitatum Africanarum vexilla ornant.

Vexillum est pars textus, saepissime rectangularis, cui sunt specimen coloresque distincti. Pro symbolo, modo signi dandi, vel ornatione tantum est. Vocabulum vexillum meram designationem graphicam(en) etiam attingit. Vexilla usitate sunt inconditorum signorum dandorum instrumentum, praecipue in circumiectis ubi communicatio est anceps (sicut circumiecta maritima(en), ubi semaphora adhibetur). Investigatio vexillorum vexillologia(en) appellatur.

Multa vexilla sunt insignia cuiusdam nationis, civitatis, regionis, urbis, rei militaris, religionis, monarchae, festorum, ludorum athleticorum (sicut vexillum Olympiorum).

Fons antiquissimus vexilla civitatum vel populorum exhibens est Libro del conocimiento de todos los reinos, anno circiter 1385 confectus.

Etymologia

De origine vocabuli apud Isidorum legimus hoc signum primo partem veli fuisse: vexillum ergo quasi velxillum, sc. a veli diminutione, intellegendum esse.[1]

Notae

  1. Isidorus, Etymologiae 18.3.

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Acta societatum eruditionis

Pelliculae