Mugil cephalus (a Graecis antiquis κέφαλος, ab antiquis autem Romanis capito appellatus) est piscis generis Mugilis, in omnibus tropicis et subtropicis aquis litoralibus inventus. Longitudinem habet fere 30 ad 75 centimetra (12 ad 30 uncias). Species in paene omnibus maribus et oceanis habitat, sicut attestantur vulgaria eius nomina Anglica:
Mugil cephalus est multis culturis gravis piscis cibarius, qui homines et piscantur et colent. Ova huius mugilis, sale condita, siccata, compressa, fiunt praecipuus cibus, sicut myeongran jeot in Corea, karasumi in Iaponia, botargo in Italia, et batarekh in Aegypto, ubi piscis ipse, sale conditus, siccatur ut fiat feseekh.
Litore Floridae septentrionalis et occidentalis et Alabamae, hic mugil, ibi appellatus striped mullet et black mullet, saepe est praecipuus diversoriorum marinorum cibus. Mugiles fricti sunt populo gratissimi, sed mugiles fumigati, tosti, et conditi etiam eduntur. Loci piscatores mugiles retibus usitate capiunt, sed nonnulli hamis utuntur.
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • FishBase • Fossilworks • INPN France |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mugilem cephalum spectant. |
Vide "Mugilem cephalum" apud Vicispecies. |
Haec stipula ad Mugiliformes spectat. Amplifica, si potes! |