Mugilidae sunt familia piscium classis Actinopterygiorum, qui in aquis oceanorum mariumque temperatorum et tropicorum per totum orbem terrarum inveniuntur, et nonnullae species intus in aqua dulci habitant.[1] Mugilidae sunt opes cibi magni momenti in Europa Mediterranea ex temporibus Imperii Romani. Cui familiae sunt septuaginta octo fere species descriptae in viginti genera digestae.[2]
Mugilidae duabus pinnis dorsalibus separatis, parvis oribus triangularibus, et absentia organi lineae lateralis distinguuntur. Detritu vescuntur, plurimisque speciebus sunt stomachi musculares praeter solitum, et pharynx multiplex ad digestionem adiuvandam apta.[1]
Mugilidae saepe ex aqua saliunt. Sunt duo genera saltuum: rectus et rapidus fluctus ex aqua ad praedatores eludendos, et tardior saltus inclinans, qui speciosum undae sonitum efficit. Proposita huius saltus disputantur.[3]
Familia in taxinomia hodierna tractatur solus socius ordinis Mugiliformium, sed secundum Iosephum S. Nelson, "fuit multum dissensionis de cognationibus"[4] huius familiae.[5] Spinulae inter pinnas manifeste monstrat mugilidae partes superordinis Acanthopterygiorum esse, et annis 1960 hi pisces perciformes habebantur,[6] cum autem alii eruditi eos in Atheriniformes digererent.[7] In editione quinta summarii Fishes of the World, ordo habentur, Mugiliformes, intra subseriem Ovalentaria cladi Percomorphorum.[8]
Genera sequentia, a maioribus tradita, inter mugilidas late accepta sunt.[2]
Investigationes autem recentiores familiam denuo reconstituerunt, ut genera sequentia nunc mugilidas constituant.[9][10]