Lucius Opimius fuit rerum politicarum peritus rei publicae Romanae; una cum Q. Fabio Maximo consul meruit anno 121 a.C.n. Nomen consulatus eius datur vinis eo anno in Italia diffusis; postea enim per multos annos "Vinum Opimianum" celeberrimum fuit.
Pater eius Quintus Opimius anno 154 a.C.n. consul creatus est.
Anno 125 a.C.n. praetor urbanus Fregellas urbem delevit, quae postquam ius civitatis Romanae ei negatum est, cum sociis contra Romam surrexerat[1]. Anno 121 consul una cum Quinto Fabio Maximo electus secundum senatus consultum ultimum acerrime contra factionem Gaii Sempronii Gracchi egit atque eum cum tribus milibus hominum necavit[2]. Pace restituta templum Concordiae atque Basilicam Opimiam erexit. Anno 120 a.C.n. a Publio Decio Subulone caedis civium Romanorum accusatus, sed absolutus est[3]. Dux legationis senatus anno 116 a.C.n. Numidiam inter Iugurtham et Adherbalem reges divisit. Anno 109 a.C.n., quod pecuniam a rege acceperat, lege Mamilia damnatus est [4]. In exilio Opimius mortuus est.
Antecessores: Gnaeus Domitius Ahenobarbus et Gaius Fannius Strabo |
Consul 121 a.C.n. cum Quinto Fabio Maximo Allobrogico |
Successores: Gaius Papirius Carbo et Publius Manilius |
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |