Gaius Fannius Strabo (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus circa annum 104 a.C.n.) vir publicus et rerum gestarum scriptor Romanus fuit.
Anno 146 a.C.n. fortiter in expugnando Carthagine Tiberio Graccho duce se praebuit[1]., anno 141 tribunus militum in Hispania certavit. Filiam Gaii Laelii Sapientis in matrimonium duxit atque Panaetium philosophum clarum novit[2]. Anno 122 Gaio Sempronio Graccho adiuvante consulatum - una cum Gnaeo Domitio Ahenobarbo adeptus est, sed in oratione famosa eius consilia recusavit.
Fannius annales - VIII libros rerum gestarum - composuit, sed de his nihil nisi fragmenta ad nostram aetatem pervenit. Marcus Iunius Brutus Epitome huius operis fecit[3], quod Gaius Sallustius Crispus propter veritatem laudavit[4].
Antecessores: Titus Quinctius Flamininus et Quintus Caecilius Metellus Balearicus |
Consul 122 a.C.n. cum Gnaeo Domitio Ahenobarbo |
Successores: Quintus Fabius Maximus Allobrogicus et Lucius Opimius |