Familia
Memoria
Lǐ Bái (litteris Sinicis 李白[1], 701–762), cognomento Taibai (Mandarinice 太白) et artis Qinglian Jushi (Mandarinice 青蓮居士), fuit poeta Sinicus, qui aetate domus Tang floruit. Locus nativitatis incertus manet, quibusdam in provincia Gansu quaerentibus, nonnullis in urbe ruinosa Suyab (Sui Ye) Kirgiziae hodiernae, ad Viam Sericariam iacente: ibi enim proavus in exsilium missus erat.
Ipse, primus habitus ex maximis poetis (alter Du Fu) Domus Tang, saepe aetatis aureae poesis Sinicae classicae appellatae, fuit poeta fecundus habilisque ad excogitandum, qui normas versificationis sui temporis extendit. Circa mille poemata exstantia ei tribuuntur,[2] quorum triginta quattuor in Trecenta Poemata Tang anthologia populari comprehunduntur.
Quod ad vim et momentum historicum spectat, poesis Li Bai magni aestimatur ab eius tempore usque ad praesentem. Quae auctoritatem apud culturam Iaponicam et tantum Occidentalem per multa poemata conversa et adaptata attingit. Etiam celebratur poeta ob eius notiones Taoisticas et amorem potionum fortium.
Unum ex Li Bai notissimis poematibus est "Ex Ebrietate Die Verno Experrectus" (春日醉起言志).[3]
Sinicis litteris | Sonus (Pinyin) | Latine translatum (prorsa oratione) | Latine translatum (Asclepiadeis minoribus) |
---|---|---|---|
處世若大夢 胡爲勞其生 所以終日醉 頹然臥前楹 覺來盼庭前 感之欲嘆息 |
chǔ shì ruò dà mèng hú wéi láo qí shēng suǒ yǐ zhōng rì zuì tuí rán wò qián yíng jué lái pàn tíng qián gǎn zhī yù tàn xī |
Vita in mundo nisi somnium magnum; quod per laborem curamve non corrumpam. Sic dicens, in diem temulentus eram, inermis in vestibulo prae ostio iacens. Experrectus, in pratulo horti connivi; Per eius cantum commotus, mox suspirare coepi, |
Vita perpetuum nil nisi somnium dum sumpti specie praetereunt dies. Quid prodesse potest Sisyphius labor, quid curae? ut melius saepe mero frui, donec vestibulis aut foris accubes. Somno iam volucris me placida excitat sede florigera veris opes canens; ‘en age, hora quota est?’ inscitior rogo, sed tantum Zephyro blanda fugacibus pennatum gregibus verba placet dare. Haec dixi, subito corde meo tremens nunc et aequo animo dona benignius depromam veteri Bacchia dolio, aut ducam lepidum carmen ad auream Latonae filiam, dum mihi flebilis exactis numeris exciderit dolor. |
Anno 756 Li Bai tres angustias fluminis Caerulei nave praetervectus est ubi hodie lacus molis ripas antiquas celat. De quo itinere carmen celeberrimum composuit:
Sinicis litteris | Sonus (Pinyin) | Latine translatum (prorsa oratione) | Latine translatum (Elegia) |
---|---|---|---|
朝辭白帝彩雲間 千里江陵一日還 兩岸猿聲啼不住 輕舟已過萬重山 |
zhāo cí bái dì cǎi yún jiān qiān lǐ jiāng líng yī rì huán liǎng àn yuán shēng tí bù zhù qīng zhōu yǐ guò wàn chóng shān |
Mane ab urbe Baidi discedo nubibus obsessa: Uno die Jiangling longinquam attingam. Ripis ambabus simiarum neniae aërem implent: Navicula nostra iam cacumina mille praetervehitur.[5] |
Mane novo cincta nebulis ex urbe regressum dicent et patriam me rediisse die; simiolas cecinisse iocosas undique ripis, ardua dum lembo culmina praeteream. |
Poemata Anglice conversa in interrete inventa: