Character Sinicus[1] vel character Han (漢字, simpliciter 汉字 Hànzì), vel Latinitate classica littera Sinica, est scriptura qua lingua Sinica scripta singulam syllabam reddit. Quisque character, quia haec lingua plerumque ex dictionibus monosyllabis constat, persaepe singulum nomen vel verbum vel singula orationis pars exprimit.
Litterae singulae secundum usum et origines dividuntur in ideogrammata, phonogrammata, et pictogrammata, ex quibus saepe formantur multa composita ideogrammatica, et composita phonosemantica, ut singula concepta reddantur.
↑Hoffmann in Lexico Latino Universali Sinas describens scripsit: "Lingua Sinica ex vocibus merè monosyllabis ut plurimum constat, sua tamen cuique provinciae peculiaris dialectus est. Scriptura à superiori loco deorsum procedit, et quilibet character, more Hieroglyphicorum apud Aegyptios veteres, rem integram exprimit."