Via Kennethi Rexroth, Franciscopoli Californiae.

Kennethus Rexroth (22 Decembris 19056 Iunii 1982) fuit poeta, interpres, et iudex litterarius Americanus, persona necessarius in Renascentia Franciscopolis habitus, qui fundamenta illius motus poetici iecit.[1] Quamquam se poetam prostratum non habuit, et consociationem etiam aversatus est, pater prostratorum a Time Magazine appellatus est. Fuit inter primos poetas in Civitatibus Foederatis qui poeticas a maioribus traditas formas Iaponienses, sicut haicu, exploravit.[2]

Stilus

Multa ex operibus Rexrothianis digeri possunt erotica vel poesis amatoria quia amor transcendens eum fascinavit. Secundum Hamill et Kleiner, "nusquam est versus Rexrothianus plenius verus factus quam in eius poesi erotica."[3] Sua poemata per prudentiam conscientiae formarum Asianarum et aestimationem poesis lyricae Graecae, praecipue poesis Sapphus. Eius vox poetica similis est poesis Du Fu (quem convertit), indignationem iniquitatum mundi ex superiori loco exsistentialistico imprimens.

Opera

Auctor

Interpres

Ordo chronologicus.

Discographia

Notae

  1. "Kenneth Rexroth". The Academy of American Poets .
  2. Catalogus,[nexus deficit] www.coppercanyonpress.org.
  3. Sam Hamill et Elaine Laura Kleiner, "Sacramental Acts: The Love Poems of Kenneth Rexroth," The American Poetry Review 26(6) (Nov-Dec 1997): 17(2).

Bibliographia

Nexus externi

Vicicitatio habet citationes quae ad Kennethus Rexroth spectant.