Ioannes Gottfriedus de Herder (1775)
Domus eius Vimariae


Ioannes Gottfriedus Herder (natus die 25 Augusti 1744 Morąg apud Allenstenium, mortuus die 18 Decembris 1803 Vimariae) fuit theologus, philosophus, philologus, criticus litterarum, et interpres Germanicus in aevo Illuminationis more motu romantico qui notionem Genii saeculi (Theodisce: ZeitGeist) usus est.

Vita

Filius magistri pueritiam potius infelicem habuit: tamen de Herder adulto postea dictum est eum unire vivacitatem Graecam cum dignitate orientali. Anno 1762 medicatorem militarem Petropolim comitari voluit, ut se ipsum medicinae dedicaturus esset. Sed Regiomontii ei occasio data est ut theologiae et philosophiae studeret ibique Immanuel Kantius atque Ioannes Georgius Hamann eum valde moverunt. Anno 1765 homelias habere coepit Rigae et anno 1769 theologus assistens fuit principis Petri Frederici Gulielmi itinerantis. Argentorati Goethio spritaliter multa pretiosa donavit. Anno 1771 praedicator aulicus et consiliarius consistorii Bocensis (Bückeburg in Circulo Theorosburgensi) creatus est. In votis erat ut anno 1775 professor Gottingae fieret sed Goethi mediatore Vimariam iit ubi inter classicos versaretur. Anno 1788 in Italiam profectus est et ex anno 1802 consistorio superiori praefuit.

Anno 1801 nobilis factus est a principe electorio Bavarico Maximiliano I Iosepho.

Gravitudo

Velut Gotthold Ephraim Lessing scriptores et doctos utique inspiravit sed generatim eius litterae magis phantasiam nobilem quam rationem sobriam explebant. Lyricae novae motioni praefuit, quam in opere magno »Stimmen der Völker in Liedern« (1778) personabat. Itaque et cantus popularis pulchritudo redetegi potuit. Dramata, poesis, cantus ecclesiastici et genere proprio et profunditate spiritali egent allegoria superabundante. Iudicii huius exceptio sit de opere »Cid« (1802) et de fabulis circumcirca. Insuper Germanos nova ex orbis terrarum cultu atque humanitate docuit velut narrationem popularem Hispanicum et poemata orientalia in Theodiscum conversa.

Multis scriptis quorum optimum est »Ideen zur Philosophie der Geschichte der Menschheit«  tamquam philosophus theologusque rationalismum impugnabat atque oppugnabat. Sacrarum Scripturarum valorem poeticam quoque sublineavit (confer ideas in opusculis his: Die älteste Urkunde des Menschengeschlechtes 1774, Geist der ebräischen Poesie 1782, Briefe über das Studium der Theologie, Die christlichen Schriften 1794 et ita porro). Herder criticus atque arbiter maiores classicos, Iacobum Macpherson (Ossian) et Shakesperium admodum efferebat arbitrium Lessing sequens. Visio mundi in Herder religionem humanitatis fovisse videtur sine dogmatum controversiis; etiam humanitatem colebat cui educatio classica ornamentis Christianis prosit neque pantheismum sprevit quoad aeternam hominum perfectionem.

Opera selecta

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Gottfriedum Herder spectant.