Ieiunium est voluntaria cibi et potus abstinentia, sive ex toto sive partim. Multis in religionibus ieiunii praecepta inveniuntur variis de causis (ut puta ob praeparationem festorum aut conversionem morum), sed etiam ad valetudinem confirmandam adhibetur.

Historia

Ieiunium salutae promovendae sive rationibus religiosis commotum a temporibus antiquis notum est. Cuius iam in Mahabharato et in Upanishadibus mentio fit. Olim praecipue in Asiae regionibus mediis atque austro-orientalibus diffusum per Islam et Christianismum toto orbe terrarum vulgatum est.

Testimonia Biblica

Paulus cibo potuque abstinuit per tres dies postquam in itinere Damasceno conversionem expertus est. (Act. 9,9)

Doctrina Biblica

Ieiunium in religione Iudaica

Religio Iudaica nonnullos dies ieiunii novit:

Ieiunium in Ecclesiis Christianis

Ecclesia Catholica Romana

In Ecclesia Catholica Romana ieiunium, quod una cum oratione ac caritate actuosa ad paenitentiam pertinet, semper magni aestimabatur. Constitutio Apostolica Paenitemini[1] anni 1966 haec argumenta affert:

Praxis hodierna

Praxis ieiunii, quae antea similis atque in ecclesiis Orthodoxis nec non Orthodoxis Orientalibus fuit, anno 1966 supradicta constitutione Apostolica "Paenitemini" mutata et praecepta maxime laxata sunt: Ex tunc tantum Feria quarta cinerum et Feria sexta in Parasceve fidelibus ieiunium stricte conservandum est. CIC/1983 praescribit:

Ad hoc venit Ieiunium eucharisticum.[2]

Multae episcoporum conferentiae canonem 1250 mutaverunt[3] ieiunium in die sexta alio paenitentiae opere compensando.

Praxis antiqua

Praxis antiqua exemplo Decretorum synodalium dioecesis Augustanae anni 1693[4] videri potest. Ieiunium pro sequentibus temporibus sive diebus praescriptum fuit:

Praxis ante Concilium Vaticanum Secundum in usu, quae a Decretis Augustanis supra commemoratis paene discedit, in canonibus 1250-1254 Codicis Iuris Canonici anno 1917 promulgati[5] infra titulo XIV (De abstinentia et ieiunio) invenitur.

Etiam ieiunium eucharisticum ante annum 1966 longius fuit; CIC/1917 praescripsit:

Ecclesiae Orthodoxae

Ieiunium in religio Islamica

Vide: Ramadan

Ieiunium therapeuticum

Notae

  1. In interrete: PAENITEMINI
  2. Vide can. 919: Sanctissimam Eucharistiam recepturus per spatium saltem unius horae ante sacram communionem abstineat a quocumque cibo et potu, excepta tantummodo aqua atque medicina.
  3. quod iis secundum canonem 1253 competit: Episcoporum conferentia potest pressius determinare observantiam ieiunii et abstinentiae, necnon alias formas paenitentiae, praesertim opera caritatis et exercitationes pietatis, ex toto vel ex parte pro abstinentia et ieiunio substituere.
  4. Decretorum synodalium dioecesis Augustanae pars prima, Augustae Vindelicorum 1693.
  5. Vide CIC/1917 in interrete

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ieiunium spectant.