Bellum ad Kurukṣetram in libro manuscripto Mahabharati pictum

Mahabharatum[1] (scriptura Devanagari महाभारत, Mahābhārata) est unum ex duobus magnis poesis epica Indicae carminibus, duodeviginti libros continens, Sanscritice compositum, et longissimum litterarum universalium opus, quorum aliud est Rāmāyaṇa. Carmen est pars itihasae, et orationem separatim nomine Bhagavadgita cognitam continet (6.25-42).

De Compositio carminis

Narratio in Mahabharato: Sanjayus de proelio Kurukṣetrae regi Dhṛtaraṣtro narrat. Quod Dhṛtaraṣtrus caecus est, dei Sanjayo visionem praeter naturam dant ut proelium videat. Imago picta saeculo 19 ineunte.

Mahabharatum, sicut Ilias graeca, non per scriptum sed per canendum a poetis compositum est, inter annos 300 a.C.n. et 300 p.C.n., plus minusve. In libro ipso, poeta Vyāsus nomine est auctor carminis, qui id deo Ganeśo dictat.[2] Non autem narrator est: de Vyāso narrat vates quidem, Sauti nomine, qui primus narrator est. Sauti fabulam audivit, abhinc multos annos, cum Vaisampayanus eam regi Janamejayo narrabat; Sauti narrationem Vaisampayani reddit.

Carmen versu sloco imprimis utitur.

Argumentum Mahabharati

Dhṛtarastrus vestimenta Draupadis removere conatur; Kṛṣṇus autem eam protegit. Imago anno fere 1765 picta, fortasse a Nainsukh.

Quinque fratres, filii regis Pandu, cum centum patruelibus, filiis Dhṛtarastri, certant. Dhṛtarastrus, quamquam maior natu illo Pandu, caecus est, ergo non potest regere. Filius eius Duryodhanus vult regnum habere, quod maximus natu est filius fratris maioris regis. Yudhistirus autem, maximus filius regis Pandu, censet se regnum hereditate e patre accipere debere. Post bellum maximum, Yudhistirus rex fit.

Tabula librorum Mahabharati

liber titulus divisiones insunt
1 Adiparva 1–19 Prolegomena; origo iuventusque principum
2 Sabhaparva 20–28 Vita regalis; ludus tesserarum; exsilium Pandavarum; aedificatio palatii (sabha) apud Indraprastham
3 Aranyakaparva 29–44 Duodecim anni exsilii in saltu (aranya).
4 Virataparva 45–48 Unus annus exsilii in palatio Viratae
5 Udyogaparva 49–59 Praeparatio belli
6 Bhiṣmaparva 60–64 Belli prima pars; Bhiṣma imperat Kauravas
7 Dronaparva 65–72 Belli secunda pars; Drona imperator
8 Karnaparva 73 Belli tertia pars; Karna imperator
9 Shalyaparva 74–77 Belli quarta pars; Shalya imperator
10 Śauptikaparva 78–80 Somnium (śauptika) Pandavarum; interfecti sunt ab Aśvattama Kauravisque
11 Strīparva 81–85 Nenia mortuorum a Gandhari aliisque mulieribus (strī)
12 Śantiparva 86–88 Yudhiṣṭhira coronatus; praecepta Bhiṣmae
13 Anusāsanaparva 89–90 Praecepta addita (anusāsana) Bhiṣmae
14 Aśvamedhikaparva 91–92 Yudhisthirae sacrificium equi (aśvamedha)
15 Aśramavasikaparva 93–95 Egressus Dhritarashtrae, Gandharis et Kuntis ad eremitidem (aśrama)
16 Mausalaparva 96 Pugna inter Yadavas cum virgis (mausala)
17 Mahāprasthanikaparva 97 Iter mortis (mahāprasthana) Yudhisthirae et fratrum
18 Svargarohanaparva 98 Reditus Pandavarum in mundum spirituum (svarga)

Notae

  1. Confer titulum Mahabharati episodii de Nalo et Damayantia narrantis: Nalus. Mahá-Bhárati episodium curante Francisco Bopp (1819) textus.
  2. MBh 1.1

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi